C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)

monialium hoc modo séquestrassent, ut quia eedem littere metales prescriptam silvam contentiosam per sequestrationem dicti fluvii Danobii, qui in fine eiusdem silve contentiose de suo priori cursu antiquo resiliendo alium novum meatum sibi assumpsisset, ad prefatas possessiones sanctimonialium evidenter inclusissent, ob hoc iuxta tenorem dicte littere metalis ipsum fluvium Danobii usque finem antelate silve contentiose et per amplius iamdictum priorem et antiquum suum cursum pro perpetuali limitatione antelatarum possessionum Felsewjanok et Alsojanok ex parte antefate possessionis Swr regalis esse et existere dimisissent eandem silvam contentiosam prefatis sanctimonialibus in perpetuum tenere relinquentes hoc declarato, ut quia in gutture prescripti prioris et antiqui meatus memorati fluvii Danobii propter repletionem eius nonnulle virge salicum, que in silvam converti possunt, excrevissent, idcirco huiusmodi inibi pululatas virgas seu silvam excresscendam pro ipso domino rege ad prefatam suam possessionem Swr pro sustentatione incolarum eiusdem ville applicassent. Deinde siquidem metas dicte possessionis Wyfedemes regalis ex parte possessionis Feketetelek iamdictarum sanctimonialium présente eodem Johanne litterato hoc ordine segregassent, quod incepissent ex parte aquilonis super una veteri meta, ubi secus eandem duas novas posuissent, quarum una Wyfedemes et secunda Feketetelek prescriptis, tertia vero Kyralfolwa possessionibus Georgii Groff de Bazen distingerent; deinde declinative ad sinistram modice versus orientem duas metas terreas ipsis possessionibus Wyfedemes et Feketethelek separantes, ulterius magis reflexive plagam ad eandem in tribus locis post sese singulas duas metas; dehinc ad meridiem processissent usque fluvium Erech in quatuorque locis singulas duas metas dictis possessionibus Wyfedemes et Feketethelek separantes erexissent. Abinde pertransito ipso fluvio Erech plagam ad eandem duas metas posuissent, abinde modice ad occidentem sive dextram reflectendo pervenissent ad quoddam fossatum, quod pertranseundo duas metas cumulassent. Inde magis reflexive ad occidentem venissent ad quendam locum eminentem arenosum ad unam antiquam metam, quam rénovassent; necnon ibidem alias duas novas metas terreas posuissent, quarum una prefate possessioni Wyfedemes, secunda prescripte possessioni Feketethelek et tertia possessioni Ilka distingerent; ibique commetaneitas ipsius possessionis Wyfedemes cum dicta possessione Fekethethelek terminaretur. Deinde autem versus occidentem post sese quinque metas antiquas reperissent, secus quas alias quinque novas pro certiori distinctione ipsarum possessionum Feketethelek et Ilka erigere fecissent et sic metas inter ipsas possessiones Feketethelek et Ilka terminassent, que quidem quinque mete binate ad meridiem prefate possessioni Ilka, ad aquilonem vero pretaxate possessioni Feketethelek distingerent et separarent. Az óbudai apácák birtokaitól így elhatárolt birtokokat a király részére iktatták ellentmondás nélkül. Hártyán, függőpecséttel. DL 11745. (Acta eccl. ord. et mon., Poson. 9-10.) - Átír­ta Garai Miklós nádor 1423. márc. 3-án: 252. DL 11746. (Uo.)

Next

/
Thumbnails
Contents