C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)

eandem plagam occidentis in fine ipsarum villarum signum metale fecissent, et dehinc ascendendo ad quendam montem a parte ville Saagh habitum et in eodem per bonum spatium transeundo pervenissent ad duas metas anti­quas bene apparentes, unam scihcet lapideam et aliam terream, ubi signum metale terreum fecissent et ibi déterminassent. Quibus omnibus consig­nationibus prêter ultimam ipsi in causam attracti contradixissent. Post hoc vero iuxta demonstrationem dictorum in causam attractorum easdem me­tas taliter peragrassent, quod incepissent super quadam aha antiqua pis­cina ab eadem plaga aquilonis habitamO), secus quam duas metas antiquas modice apparentes reperissent, ubi signum metale terreum fecissent, de­hinc transeundo ad partem occidentalem et unum magnum montem ascen­dendo ipsoque pertransito pervenissent ad quoddam parvum fossatum spi­nosum penes quasdam vineas habitum, quod ipsi in causam attracti pro meta dictarum possessionum Kwldo assignatum fore asseruissent. De eo­dem fossato girando descendissent ad unam vallem et secus unam viam herbosam duas metas terreas antiquas reperissent, ubi signum in terra fecissent et abhinc ascendendo ad montem unum et eodem pertransito ad eandem plagam occidentis iterum alium montem ascendissent, de quo des­cendendo ad eandem plagam et per pratum unum transeundo ascendissent predictum montem a parte ville Saagh existentem et in eodem per magnum spatium transeundo pervenissent ad dictas duas metas, unam scilicet lapi­deam et aliam terream, ubi signum in terra fecissent et ibi terminassent. Quibus demonstrationibus factis easdem bene perpendendo per ipsos Mi­chaelem filium Barnabe, Georgium Thorkos et alterum Michaelem Kwn ultra cursus predictarum metarum per procuratorem dictarum actricum per huiusmodi ipsorum demonstrationem occupatam fore et in facie eius­dem personalem residentiam facere conspexissent. Ezután az apácák má­sik birtokához, Thordas-hoz mentek, ahol összehíván a szomszédokat és határosokat, ezek, valamint az apácák említett képviselője és Kwn György, Balázs fiai: János és Benedek, János fiai: Péter és Albert, Beke Sebestyén, János fia: Imre, ennek fia: Gergely, Barson Sebestyén, Kwn Benedek és Miklós fia: Péter alperesek jelenlétében alias particulas silve, terre arabilis et prati ac montis vinearum ad ipsam Thordas spectantes per procura­torem ipsarum dominarum demonstratas et per ipsos in causam attractos occupatas recaptivando, hűs signis metalibus consignassent, quod primo incepissent a predictis duabus metis, una scilicet lapidea et alia terrea, quarum una eidem possessioni Thordas et alia dicte possessioni Kwldo sepeararent(l) a parte occidentis existentes, ubi signum in terra fecissent, et dehinc vergendo ad partem orientis pervenissent ad unam arborem piri in fine eiusdem prati existentis, sub qua signum metale fecissent et abhinc transeundo ad eandem plagam per pratum venissent ad aliam arborem piri sub quodam monticulo habitam, sub qua signum de terra fecissent. Abhinc ascendendo ipsum montem versus eandem plagam modicum girando sig­num in terra fecissent et in eodem monte per terras arabiles parumper procedendo inter terras arabiles signum metale fecissent, et dehinc ad eandem plagam per quandam vallem transeundo pervenissent ad unam

Next

/
Thumbnails
Contents