C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)

et inferius celarium haberentur, usque magnam statuam lapideam in medio alterius celarii existentem cum quoquena(î) ipsi magistro Johanni filio Juga, alia autem pars a parte aquilonis incipiendo ab ipsa statua unum palatium deser­tum cum medio et subtus eius unum cellarium similiter cum medio ac turris supra portám secundam, necnon tres domus penes eandem portám a parte occidentis existentes prelibato magistro Georgio; item media pars eiusdem castri ab extra a dicta plaga meridionali usque dimidietatem cuiusdam pignaculis, que a parte occidentis haberetur, simulcum turn supra primam portám ipsius castri et omnibus édifiais domorum in eadem plaga meridionali existentibus similiter ipsi Johanni, alia vero pars a dimidietate ipsius pignaculis incipiendo versus ipsam plagam aquilonis similiter cum omnibus édifiais domorum ac quoquina in eadem plaga existentibus prelibato magistro Georgio. - Turrim vero mag­nam, que solum unum hostium haberet, dividere nequivissent, sed ipsis par­tibus volentibus et concernentibus taliter reliquissent, ut unaqueque partium duos ex familiaribus eorum continue in eadem pro custodia conservaret, ad alias autem duas turres turrisque alicui partium cessisset, talis pars ad eandem suum hominem pro eius custodia et conservatione apponeret et ipsas duas portas dicte partes per ipsorum homines equali sub duabus clavibus custodire facerent. ­Capellam siquidem in dicto Castro in honore Beate Margarethe fundatam simulcum fonte seu puteo ibidem habito in communum ipsis partibus députassent. Ceterum quia ipse magister Georgius Groff stuba, cellario ac domo, in qua panes piscarentur, careret et minus exteriőr a parte orientis propter ruinam defectum pateretur, obhoc ipsi dictam stubam, cellarium, domum ad portionem ipsius magistri Johannis deventas usque festum Sancti Martini confessoris nunc venturum solum ipsis partibus in communi ruptumque murum unanimiter reformare, resignare et reedificare commisissent. - Hocque pacto ex quo oppidum Sempthe per serenitatem domini nostri regis in liberam civitatem prefectam extitisset, ideo eandem civitatem, item molendina quelibet tarn in territorio ipsius civitatis et castri Sempthe, quam etiam in tenutis eiusdem castri existentia ad idemque Castrum pertinentis ac tributa in dictis possessionibus Zered et Farkashyda habita, necnon piscinas et alias aquas piscatorias ac allodia in dictis tenutis existentes et habita non divisissent, sed omnis proventus seu datia de dictis civitate, molendinis, tributis, allodiis, piscinis et aquis proveniendis et provenire debentia équivalante ipsis partibus dividere inter se commisissent. 1 - Post hoc autem possessionem Sopornok incepissent a pla­ga orientis ab illa linea, que a meridionali plaga existeret a finali domo Mychaelis dicti Deeg in uno ordine usque ad domum Petri sartoris, quin­decim sessiones populose et due déserte prefato Johanni, a domo autem ipsius Petri sartoris eandem includendo in eodem ordine usque finem ver­sus dictam plagam meridiei totidem sessiones populose et déserte prelibato Georgio, et ex opposito eiusdem finis ab eadem plaga meridionali a finali domo alterius Mychaelis dicti Fodor eandem includendo versus septem­trionem usque domum relicte Johannis Parvi pretitulato magistro Johanni, a domo vero eiusdem domine eandem similiter includendo versus dictam plagam orientalem usque finem sepefato magistro Georgio. - Possessionem vero Zered,

Next

/
Thumbnails
Contents