C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)

portionibus duabus; alia vero medietas eorundem stabulorum prenotatis Paulo et fratribus suis, necnon dominabus Katherine et Elizabeth pro portionibus ipsorum tribus cessissent. - Deinde eandem possessionem Korompa in sessionibus et laneis seu hofstatis sie divisissent, quod ineipiens a plaga orientali a domo Andree usque ad finem infra octo sessiones, ab occidente vero usque ad domum Luce Septem sessiones populose cum quatuor hofstatis similiter populosis a parte inferiori existentibus memoratis Michaeli, Johanni et Thome; item a plaga occidentali a domo Luce usque domum Malicz Septem sessiones, ab oriente vero a domo dicti Andree usque ad domum Pauli octo sessiones populose cum quatuor hofstatis videlicet duabus desertis et duabus populosis iamfatis Paulo, Georgio et Jacobo; a domo autem ipsius Malicz usque ad domum Mathei dicti Buchany a parte occidentali octo sessiones et a plaga orientis a domo predicti Pauli usque ad domum Jacobi dicti Zentwidy Septem sessiones populose cum quatuor hofstatis scilicet duabus populosis et duabus desertis nobili domine Katherine consorti Pauli de Rwm, ac a domo prescripti Mathey dicti Bwchany a parte occidentis usque domum Jacobi filii Jacobi dicti Ragatha Septem sessiones, ab oriente vero a domo ipsius Jacobi de Zentwidy usque domum Endre octo sessiones populose cum quatuor hofstatis videlicet duabus populosis et duabus desertis prefate domine Elyzabeth filie Ladislai, necnon a domo prescripti Jacobi dicti Ragatha a plaga occidentali usque ad domum Mathey dicti Pobazen duodeeim sessiones, a parte autem orientis usque ad domum Luce similiter Pobazen dicti très sessiones populose consimiliter cum quatuor hofstatis populosis, duabus scilicet a parte orientis et duabus a plaga occidentali habitis antefatis nobilibus puellis Katherine et Elene 1 semper sorte posita pro portionibus cessissent. Molendinum in facie eiusdem possessionis habitum, aquas piscaturas et piscinas communi usui partium reliquissent. Preterea pratum ad ipsam possessionem Korompa pertinens et sub metis eiusdem existens modo premisso in quinque partes divisissent, ita, quod una pars eiusdem a parte possessionis ipius Korompa habita dicto Michaeli cum fratribus suis, secunda pars iuxta eandem puellis Katherine et Elene, tertia dornine Katehrine consorti Pauli de Rwm, quarta domine Elizabeth filie La­dislai et quinta pre[notatis] Paulo cum suis fratribus pro portionibus cessissent. Silvam vero Ereztwen appellatam similiter in quinque partes dividentes, primam eius partem a parte ipsius possessionis Korompa habitam puellis Katherine et Elene, secundam Michaeli cum fratribus suis, tertiam vero et quartam ac quintam partes prenotatis [Paujlo cum fratribus suis ac dominabus Elizabeth et Katherine consorti Pauli tenendam et possidendam reliquissent. Universas etiam terras arabiles tarn ad dictum castellum, quam ad premissam possessionem Korompa spectantes consimiliter in quinque partes coequales divisissent. - Tandem dictam totalem po[rtionem] possessionariam prefati condam Johannis filii Johannis in dicta possessione Spacha habitam taliter divisissent, videlicet ineipiendo in linea a parte occidentali habita in parte inferiori, in quod medio loco sessionali et usque ad domum Emerici inclusa ipsa domo octo

Next

/
Thumbnails
Contents