Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár IX. (1422) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 41. Budapest, 2004)

quod quamvis dictus procurator ipsius domini episcopi prescriptum troncum fagy(!) pro fago cruce signato pro meta in dictis litteris privilegialibus contenta demonstrarunt et usque ipsum locum ipse partes concordes extiterint, tarnen illa arbor fagus, quam dictum privilégium dénotât non ibi, sed ulterius existeret; et exinde in ipso monte per largum spatium fere ad secundum dimidium miliare, qui ad orientem estualem, qui autem ad autumpnalem, aliqui vero ad meridiem descendentes bene in quinque aut sex locis vallem et ascendentes montem semperque verticem montis servantes duo­decim metas bene apparentes post sese positas vidissent, quas prefatus procurator dicti domini episcopi tempore condam domini Petri episcopi ipsius ecclesie Boznensis, qui scilicet episcopus sororem suam condam Nicolao Treutul matrimonialiter tradidis­set in consortem ex annuentia ipsius Petri episcopi erectas fuisse recitasset; processis­sent venissentque tandem ad unam metam terream bene apparentem, in qua arbores ilicis et gyurthyan existere conspexissent, penes quam arborem fagus cruce signatam secundum tenorem dicte littere metalis fuisse, sed eandem combustam esse dixisset, ubi signum fecissent; abinde versus aquilonem descendissent de monte, in quo scilicet descensu quasdam parvas valliculas per pluviam facta pro ruina terre demonstras set, que ipsis etiam apparuisset quasi esse ruina et pervenissent ad unum puteum in littore unius rivuli habitum, in quo scilicet puteo cubulus et aqua extitisset, ibique signum fecissent, in arbore ihar et ipsam aquam ibidem pertransivissent, dictusque procurator dicti domini episcopi ipsam aquam Zwerzyche vocari dixisset; abinde versus pre­scriptam plagam aquilonis ascendissent montem in silva et in ipso monte modicum procedendo venissent ad unam metam terream bene apparentem, ubi prefatus procurator dicte domine secundum tenorem dicte littere metalis montem dividere asseruisset, ubi nulla divisio eis apparuisset, sed vidissent, quod ille mons in longo spatio iaceret et ab illa meta seu loco una pars ipsius montis ad occidentem, alia autem ad orientem protenderetur. - Vidissent etiam, quod ad partem aquilonis ex opposito ipsius mete in módico spatio vallis iaceret, ibique signum fecissent, et ab ipsa meta per ramum ipsius montis, qui tenderét ad orientem processissent per viam ac silvam decem et novem metis bene apparentibus post sese positis et erectis pertransitis descendissent in aquam Breznycha in cuius littore metam bene apparentem reperissent et pertransita ipsa aqua idem procurator ipsius domine asseruisset, quod inibi deservisset terram Newna et intrasset in terram Zelche, vidissentque ibidem, quod prescripte mete a dictis quatuor metis, ubi ipse partes concordes extitissent usque dictam aquam Breznyche terras ipsarum possessionum Belezna et Newna [... ...] in quarum dominium eedem partes ad presens pacifiée persistèrent, mediarent et dividerent, ubi ex alia parte ipsius aque similiter metam bene apparentem reperissent, ubi signum fecissent; exinde ipsa plaga servata processissent usque magnam silvam in cuius margine seu giro metam terream bene apparentem reperissent, ubi signum fecissent, quam scilicet silvam Zelcheerdeye nommassent; exinde semper in giro seu margine eiusdem silve magne et tandem per nemora per metas terreas bene apparentes [ ] quatraginta duobus locis post sese positas et erectas, quarum alique duplicate extitissent, alique etiam ex eisdem arbores in se continerent, processissent pervenis­sentque ad dictam aquam Kaznola, ibique dictus procurator dicte domine suam finivisset reambulationem asserendo, quod prescripte mete per ipsum a dicto fluvio Breznyche usque dictam aquam Kaznula ostense dictam Zelcham condividerent et a

Next

/
Thumbnails
Contents