Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár IX. (1422) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 41. Budapest, 2004)

vendiderit, extunc venditor duodecim, emptor vero quinquaginta; si autem iobagio eorum vineam suam extraneo vendiderit, tunc iobagio ipsorum sex et extraneus quin­quaginta; si vero iobagio ipsorum vineam suam similiter iobagioni eorum vendiderit, tunc vendens sex et emptor duodecim denarios prefatis dominis aut officialibus eorum dare et solvere tenebuntur et huiusmodi venditiones premissarum vinearum cuicunque maluerint demptis nobilibus et iobagionibus regalibus et reginalibus supradictis, faceré valeant atque possint. Item si inter eosdem plantatores dictarum vinearum in ipsis vineis discordia eve­nerit, videlicet effusio sangvinis, incendium tvgwry seu kwchye, furtum proclaman pomagay mete defalcatio sine hiis consimilia, tunc tales contentiones seu causas sedis iudiciaria ipsorum dominorum unacum iuratis ad id deputatis et infranominandis de iure et conscientiose adiudicabit et birsagiorum exinde provenientium due partes ipsis dominis vel eorum officiali et tertia pars ipsis iuratis pro tempore electis; dempto hoc, si aliquis vineam suam perdiderit, que solum ipsis dominis remanet et cederé debebit. In casu vero, si aliquis ipsorum iobagionum huiusmodi excessum casualiter committeret pro quo vineam suam ibidem habitam laborare vel ad sédem ipsorum iudiciariam veniens, ipsi auderet, tunc talis ad fídem ipsorum dominorum possessio­num predictarum infra quindecim dies ad dictam sédem veniendi et vineam suam habere vendendi securus existât; si vero eandem vendere non possit, extunc ipsam vineam suam de consensu dominorum ipsorum cuicunque maluerit salvis tamen proventibus dictis dominis remanentibus legare et remittere valeat atque possit demptis nobilibus et iobagionibus regalibus et reginalibus supradictis, ubi vero huiusmodi excessum ex preconcepta malitia dudum fulminata perpetraverit, extunc dicta libertas ipsis suffragari non videatur. Item prefati populi et iobagiones premissas vineas plantantes per sex annos a tempore huiusmodi plantationis vinearum conputandis absque omni solutione easdem vineas libere et pacifiée servabunt et possidebunt, in séptima autem anno inhovando(!) singulis annis in perpetuum semper tempore putationis vinearum, videlicet in festo purifi­cationis Béate Marie virginis vel antea quilibet eorum de sua vinea cum una azyma tres denarios valente et una capone ac tempore vindemii similiter, quilibet etiam de sua vinea cum muñere consimili se ipsos prefatis dominis possessionum et tenarum predictarum presentare teneantur, ita videlicet, quod aut solutionem muneris supradicti nullus eorum vineam suam putare seu vindemiare presumpmat. Et etiam in ipso séptimo anno inhovando(!) quilibet eorundem iobagionum de qualibet vinea tempore vyndemie ratione terragii unam tynam seu mensuram vini prefatis dominis possessionum predictarum dare et amministrare teneantur. Ipsa autem tyna quatuor cubulos vini, quilibet cubulus vini sedecim pintas in se continebunt. Muneris autem de tena plus nisi quatuor mensuras vulgo meth dictas pro sua vinea absque scitu ipsorum dominorum occupare valeat, sed qui eorum plus de tena ad plantandam vineam habere voluerit, talem de novo conventionem cum ipsis dominis faceré teneatur. Et post quamlibet tynam clavigero eorundem dominorum unum denarium dare tenebuntur. Hoc etiam expresso, quod qui vineam suam venderé voluerit talis huiusmodi venditionem de scitu predictorum dominorum teñe seu possessionum ac iuratorum

Next

/
Thumbnails
Contents