Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár VIII. (1421) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 39. Budapest, 2003)
magistro Ladislao de Moglod curie nostre notario dominoque Georgio custode et canónico ecclesie Wacyensis vicecomiteque Capelle nostre regie pro hominibus nostris specialiter ad hec deputatis quinquagesimo se nobilibus sibi similibus secundo die festi exaltationis Sánete Crucis, quadragesimo scilicet sexto die dictarum octavarum festi Beati Iacobi apostoli (1421. szept. 15.) super eo, quod demptis dictis litteris per ipsum nunc exhibitis et depositis per assignationem 5 annotati Georgii filii Nicolai de Palasth vel aliter plures littere originales videlicet et causales super facto predicte possessionis Zemered confecte et emanate, ymmo expresse et notanter dicte littere prohibitorie prefatorum filiorum Stephani de Zalathna proprie aliorumque nobilium de antedicta Zemered in facto ipsius possessionis Zemered confecte ac etiam tales alie littere, que retractationem permutationis ipsius possessionis Zemered denotarent et explicarent, apud ipsum et suas manus non devenerunt, nec apud ipsum fuerunt et sic nec eas vel aliquam earum quoque fecerit, nec ubi et in quo loco sint et existant, sciat, sacramentum prestare ipsiusque sacramentalis depositionis seriem iidem homines nostri presentibus eisdem partibus nobis referre tenerentur. Postmodum autem prefati dominus Georgius custos vicecomes Capelle nostre et magister Ladislaus de Moglod per nos ad audiendum prescriptum iuramentum deputati cum prescripto Iohanne litterato, fratre et procuratore annotatorum Ladislai et Petri antefatisque magistro Paulo et Augustino de Pyr procuratore antedicti Nicolai Erdews nostram specialem in presentiam accedentes, iidem dominus Georgius custos et magister Ladislaus de Moglod per nos requisiti confessi extiterunt in hunc modum, quomodo ipse magister Paulus dictum suum iuramentum super premissis, prout videlicet adiudicatum extitisset, termino et loco in prefíxis presente prefato Iohanne litterato rite et rationabiliter, ut debuisset, cum suis coniuratoribus quinquagesimo se omnino nobilibus deposuisset, nec eidem iuramentali depositioni ipsius magistri Pauli et suorum coniuratorum protunc prefatus Iohannes litteratus in persona dictorum fratrum suorum contradixisset. Hac itaque relatione prescriptorum hominum nostrorum facta cum nos eundem Iohannem litteratum, fratrem videlicet dictorum Ladislai et Petri ex superhabundanti super eo, si ipse depositioni prefati iuramenti ipsius magistri Pauli et suorum coniuratorum aliquatenus contradiceret vel ne, iuridice requisivissemus, idem Iohannes litteratus nominibus, quorum supra, proposuit in hunc modum, quomodo ipse videns experientialiter dictum magistrum Paulum premissum suum iuramentum cum dictis suis coniuratoribus in premissis rite et rationabiliter deposuisse, eiusdem iuramenti depositioni nequáquam posset et vellet obicere, ymmo eundem magistrum Paulum superinde expeditum per omnia redderet et absolutum reddiditque et commisit coram nobis. Premissis itaque omnibus suo modo habitis et pertransitis tam prefatus Iohannes litteratus antelatis Ladislao et Petro fratribus suis, quam etiam pretaxatus magister Paulus sibi, dictus etiam Augustinus de Pyr memorato Nicolao Erdews iuxta processum dicte cause iuris medelam per nostram claritatem elargiri supplicarunt. Sane licet preallegata possessio Zemered totalis priorum et predecessorum annotatorum Ladislai et Petri filiorum Stephani de Zalathna prefuerit, iamtactusque Nicolaus filius Valentini avus dictorum actorum tempore dicte permutationis ipsius possessionis Zemered prefatam prohibitionem contra ipsum dominum Karolum regem fecerit, ad presensque ipsi Ladislaus et Petrus filii Stephani eandem possessionem