Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár V. (1415–1416) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 27. Budapest, 1997)
publicam de Daroch exeuntem, ubi ipse procurator dicti Sigismundi possessiones Baranya et Kerethnye, necnon Daroch predictas metaüter a sese distingi, ibidem etiam metas fuisse, sed abolitas extitisse affirmasset, dictis nobilibus de ipsa Baranya huic contrarium allegantibus; abhinc via in eadem modicum eundo ipse procurator dicti Sigismundi metas capitales fuisse, sed per eosdem nobiles de Baranya destructas fore recitasset; abinde primum per terras arabiles et prata, ubi videlicet dictus procurator silvam Ligeth fuisse, sed per eosdem nobiles de Baronia exstirpatam extitisse recitasset; preterea vero penes silvam magnam, que Lygeth diceretur, versus orientem longe eundo venissent ad priorem locum, ubi inceptum fuisset, quibus omnibus signis et locis per ipsum procuratorem prefati Sigismundi demon stratis predicti nobiles de Baranya contradixissent. - Postremo autem prefatam possessionem Baranya iuxta demon strationem nobilium de eadem modo simili per metas in prescriptis litteris antefati regis Ladizlai denotatas ex parte possessionum Laz et Helmech predictarum isto modo peragrassent, quod incepissent a dicta plaga orientali prope finem dicte ville Laz super quadam planifie inter terras arabiles existente prope dictum fluvium Stripo, quam ipsi nobiles de Baranya planitiem Chezke, dictis procuratore ipsius Sigismundi et nobilibus de Helmech contrarium allegantibus, existere recitassent; abhinc modicum eundo incidissent in predictum fluvium Stripo et abinde per eundem fluvium Stripo versus meridiem per largum spatium transseuntes attigissent predictam viam de Helmech, in exitu ipsius fluvii, ubi prefati nobiles de ipsa Helmech predicta tres vias, unam scilicet de ipsa Helmech et aliam de Vngwar et tertiam de Kerethnye simul convenientes et combinatas fore recitassent et ibidem arborem gyarthyan pro signo metali consignassent; abhinc aliquantulum via in eadem, demum vero ipsa derelicta in secunda via versus dictam plagam occidentalem in nemore eundo, postea vero derelicta ipsa via de ipso nemore exeuntes venissent in quandam planitiem, ad quendam siccum meatum aque, quem ipsi nobiles de Helmech predictum antiquum cursum dicti fluvii Stripo existere recitassent, ubi prefati nobiles de dicta Baranya iuxta tenorem dicti instrumenti eorum metas fuisse affirmassent, sed nunc extitisse abolitas; deinde per terras arabiles versus eandem plagam occidentis ad partem dicte ville Baranya eundo pertransseuntes ibidem quandam viam venissent ad quasdam arbores populoleas non magnas in latere cuiusdam silve existentes, ubi iuxta seriem ipsorum instrumenti metas fuisse affirmassent, que non apparuissent; de quibus versus dictam plagam occidentis per silvam magnam euntes venissent ad viam publicam ad dictam villam Kerethnye ducentem, ubi dicti .nobiles de Baranya quandam arborem ilicis exsiccatam pro meta demonstrassent, asserendo ibidem metas fuisse terreas; de quaquidem arbore declinando in terris arabilibus euntes venissent ad quandam vallem spinosam et viminosam, satis amplam, quam iidem nobiles de Baranya vallem Hornyopataka, dicto procuratore memorati Sigismundi eandem venam aque dicti fluvii Vngh e contra affirmante, existere recitassent; inde per eandem vallem nullis metis ibi repertis per magnum spatium euntes venissent ad metam terream prope dictam villam Daroch in medio eiusdem vallis existentem; de qua versus partem orientis declinando per terras arabiles nondiu exstirpatas, ubi dicti nobiles de ipsa Baranya silvam Lygeth extitisse, sed exstirpatam fuisse affirmassent; eundo venissent ad viam de ipsa villa Daroch exeuntem, inde versus eandem plagam orientis per ipsam viam non longe eundo tandem relicta ipsa per terras arabiles ad inferius latus quarundam vinearum asscensive; deinde