Jakó Zsigmond: Erdélyi okmánytár I. (1023-1300) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 26. Budapest, 1997)

OKLEVÉLKIVONATOK ( 1 —603. sz.)

molendinum magistri Clementis et Pauli custodis prope sub villa Ompey sive Regulus­thelke vocata supradicta, terra episcopatus a meridie, terra autem capituli Borbanth vocata ab occidente, a septemtrione et ab oriente iuxta cursum metarum predictarum remanentibus. Unde per ipsum Ompay fluvium ascenditur/ascenderet inter terras capituli ab utraque parte fluvii usque ad locum, ubi idem fluvius extractus fuit de veteri fluvio Ompey, transeuntis per villám Borbanth et per locum ipsius veteris Ompey in ipso exitu predicta terra Borband commetatur terre domini episcopi Saard vocate, in cuius vicinitate per locum veteris Ompey Ín Seeg revertitur ad orientem ad très metas terreas in fine satarum positas, quarum una est terre Saard, alia terre Ompey, tertia vero terre Borbanth predictarum. Inde flectitur contra septemtrionem et intrat nemus Ompey ad arborem tuul meta terrea circumdatam. Inde transiens ipsum veterem fluvium Ompey, in quadam vena venit ad arborem ilicis meta terrea circumseptam. Inde ad metam terream, in qua est arbor twl/twlg. Inde transiens ipsum nemus, cadit in viam, per quam itur adhuc ad sep­temtrionem, iuxta quam ab oriente est meta terrea, unde per eandem ad duas metas, quarum una est in via, alia iuxta viam sub dumo ilicis ab oriente. Inde per eandem viam in vallem. Hinc ascendit ad montem ad très metas terreas, quarum una est episcopalis, altera capituli, tertia vero hospitum de Korkou/Corkow, ubi terra Borbanth a meridie, terra vero Sard/Saard ab occidente existunt, ubi in latere montis a septemtrione in vicini­tate dictorum hospitum de Korkou/Korkow postmodum vertitur contra orientem et ascen­dit per viam ad duas metas terreas iuxta viam ab utraque parte positas, quarum una est Pauli de Corkow et altera capituli. Inde in eodem latere septemtrionali descenditur ad unam metam terream, unde venitur ad très metas terreas, quarum una est terre Borbanth, alia hospitum de Iguen, tertia dicti Pauli, per quam adhuc proceditur autem contra orien­tem in eodem latere et venitur ad metam terream dividentem terram Borbanth et terram Iguen, unde ascenditur ad berch ad très metas, quarum una est capituli, altera hospitum de Iguen et tertia hospitum de Crakow predictorum, ubi incipit tenere metas cum hospiti­bus de Crakow et per idem berch vertitur paulisper ad meridiem et ascendens ad unam metam venit ad aliam in eodem berch, in quo deci inat iterum ad orientem et venit ad duas metas terreas, unde ascendit per dorsum montis Eleosberch vocati ad duas metas. Inde eodem gressu ad duas metas, unde venitur ad supercilium ipsius berch ad metam perfo­ratam. Abinde descendit ad duas metas iuxta pirum positas, unde cadit in Morusium et per Morusium ascendit ad metam priorem, terra Borbanth a meridie, terra vero hospitum de Corkow/Crakow a septemtrione remanentibus. Teljes határjárás, I. Lajos király átírása alapján, az erdélyi káptalani requisitorok 1580. március 24-i okleve­lében: DL 37258. Ugyanazok 1656. április 8-i oklevelének egyszerű másolata: DL 31172, Liber metalium p. 211. — Teljes határjárás, I. Lajos király átírása alapján, Báthory Zsigmond erdélyi fejedelem 1585. november 11-i oklevelében (csonkult szöveg): DL 36545. — Határjárás, annak első része nélkül, I. Lajos király átírása alapján, az erdélyi káptalani requisitorok 1573. május 1-ji oklevelében: DL 31172, Liber metalium, pag. 175 (1642. május 10-i ái) és Teleki cs mvásárhelyi lt: DL 73631 (1761. március 9-i ái). — A határjárás kis része, XVI. századi egyszerű másolatban: DL 30391. • Közlés: Kemény: Notitia 26—28. — TFimh LXXXI— LXXXIII. — ÁUO V. 208—209. — Hurmuzaki 1/1. 547—548. — Ub I. 213—214. — TelOkl I. 20—23. — DIR C, veacul XIII, vol. II. 456—457 (román fordításban). • Regeszta: RegArp 4272. sz.

Next

/
Thumbnails
Contents