Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
privilégia regis Ladizlai et domine consortis eiusdem in tertia parte ipsius possessionis exhibere potuit, nos igitur una cum Thoma comité Nytriensi et Borsyensi, magistro Herrico filio Oth de génère Bolug et aliis baronibus et nobilibus regni quampluribus per dominum regem nobis in socios deputatis et nobiscum in iudicio assidentibus sententialiter decernentes predictum Nicolaum de intentione eiusdem possessionis Hurhy ratione omnium premissorum decrevimus fore convictum et ipsam possessionem Hurhy cum suis utilitatibus et pertinentiis universis sub métis et terminis antiquis reliquimus et restituimus ac adiudicavimus auctoritate iudiciaria eidem capitulo ecclesie Transiluane perpetuo possidendam, tenendam et habendam, prefato Nycolao filio Rodolphy et suis heredibus heredumque suorum successoribus super hoc de cetero silentium perpetuum inponentes et litteras, privilégia seu instrumenta, si qua in facto ipsius possessionis reservasset, reliquimus fore cassata, inania et per omnia viribus caritura atque vacua. Dicimus etiam, quod causa predicta super facto possessionis Hurhy per sepefatum capitulum cum magistro Rodolpho patre ipsius Nycolai fuerat inquoata, sicut id in prioribus litteris nostris exinde confectis vidimus contineri et ob hoc ipsum Nicolaum super facto ipsius possessionis iudicavimus consuetudine regni apropata(!) exigente. Datum Bude in quindenis beati Mychaelis archangeli anno Domini millesimo trecentesimo. Excellentissimo domino suo Andrée Dei gratia illustri regi Hungarie capitulum Budensis ecclesie orationum suffragia devotarum. Noverit vestra celsitudo litteras comitis Stephani viceiudicis curie vestre nos récépissé hune tenorem continentes: Viris discretis amicis suis capitulo Budensi comes Stephanus viceiudex curie domini regis amicitiam paratam. Cum capitulum ecclesie Transiluane quandam possessionem Hurhy vocatam a Nicola(!) filio Rodolphy magistri ordine iudiciario optinuerit, requirimus amicitiam vestram diligenter, quatenus mittatis hominem vestrum ydoneum pro testimonio, coram quo magister Johannes filius comitis Chepani homo domini regis accédât super faciem dicte posessionis Hurhy et statuat b eandem cum suis utilitatibus et pertinentiis universis reambulando in métis et terminis antiquis predicto capitulo perpetuo possidendam. Post hec totius facti seriem domino regi rescribatis. Datum Bude feria secunda proxima ante festum Beati Luce evangeliste anno Domini M° CCC°. Nos itaque petitionibus eiusdem comitis Stephani viceiudicis curie vestre acquiescentes cum predicto homine vestro magistro scilicet Johanne filio comitis Chepani nostrum hominem Johannem scilicet presbiterum ecclesie nostre decanum, socium et concanonicum nostrum pro testimonio ad premissa exequenda duximus destinandum, qui quidem homo vester cum eodem homine nostro ad nos reversus présente eodem nobis dixit, quod unacum eodem nostro testimonio super faciem predicte possessionis Hurhy accedendo reambulasset eandem et cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis universis statuisset predicto capitulo Albensis ecclesie Transiluane iuxta continentiam litterarum viceiudicis curie vestre predictarum. Datum secundo die Beati Luce ewangeliste anno Domini M° CCC°. Nos igitur iustis et legitimis petitionibus eorundem magistrorum Johannis et Laurentii archydiaconorum favorabiliter inclinati predictas litteras comitis Stephani viceiudicis curie nostre et capituli Budensis ecclesie non suspectas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua sui [parte vitiatas] de verbo ad verbum presentibus insertas auctoritate presentium duximus confirmandas. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem présentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri [magistri Stephani archidiaco]ni Albe Jule, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo trecentesimo, septimo Nonas Novembris, regni autem nostri anno undecimo. A hátlapon XIV. századi írással: Privilégium super possessione Horhy vocata iuxta Budám. 8 die alápontozással törölve. b Az eredetiben: stuat. Az oklevél keltében levő Nonas minden bizonnyal tévedés Idus helyett. 4339.