Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
Cum igitur idem Paulus in diversis expeditionibus regni nostri tam generalibus quam particularibus continue fidelibus baronibus nostris adherendo et specialiter tunc cum ammoto exercitu nostro ad concernendam malitiam Johannis filii Henrici infidelis nostri ivissemus sub Castro Kuzeg in expugnatione eiusdem castri grave vulnus excipiens iaculo crure suo transiectus et transfossus ac etiam sub castro Symigiensi, quod Nicolaus filius eiusdem Henrici contra nostram faciebat detineri maiestatem, pro fidelitate nobis et corone régie débita per graves ictus lapideos sauciatus, maxime autem eo tempore cum magistrum Demetrium comitem de Zolum dilectum et fidelem nostrum in succursum domini Alberti regis Romanorum semper augusti, patris nostri karissimi, tunc ducis Austrie et Styrie contra Odolphum quondam regem Romanorum misissemus, cum eodem magistro Demetrio iuxta fluvium Reyni in bello campestri contra ipsum Odolphum regem solite probitatis sue viam non deserens viriliter dimicando mortis periculum non formidans cum effusione sanguinis nobis laudabiles, gratuitos et acceptos inpenderit famulatus, ubi eodem rege Odolpho crudeliter interempto ipse dominus Albertus rex Romanorum, páter noster karissimus triumphum obtinuit gloriosum. Nos quibus ex officio suscepti regiminis incumbit metiri et pensare mérita singulorum et unicuique iuxta suorum exigentiam meritorum respondere muneribus donantis commendabilem fidelitatem et grata obsequia eiusdem Pauli, que nobis, ut premisimus, exhibuit fideliter et dévote. Attendentes volentesque pro tôt et tantis laudabilibus et meritoriis servitiis et obsequiis eiusdem Pauli tanquam bene merítő occurrere regio cum favore et sudores eius bellicos linteo remunerationis abstergere in aliqualem recompensationem suorum meritorum premissorum, licet maiora et potiora mereatur, de plenitudine gratie nostre ex certa scientia et mera liberalitate interveniente consilio, consensu et assensu venerabilium patrum dominorum Johannis Dei gratia archiepiscopi Colocensis, aule nostre cancellarii, Petri Transiluane, Andrée Agriensis, Theodori Jauriensis, Haab Waciensis et Emerici Waradiensis ecclesiarum episcoporum, Dominici magistri tauarnicorum nostrorum, Lad(izlai) bani totius Sclauonie, magistri Stephani iudicis curie nostre, Thome comitis Nytriensis et Borsiensis, magistri Demetrii comitis de Zolum et magistri Johannis comitis Albensis dilectorum et fidelium nostrorum dictam terram Cheren cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis sub prefatis métis et terminis dedimus, donavimus et contulimus eidem Paulo et suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam. In cuius rey testimonium et perpetuam firmitatem présentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti vir magistri Stephani archidyaconi de Alba Jule, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo trecentesimo, sextodecimo Kalendas Septembris, regni autem nostri anno XI 0 . a E szó után felesleges eidem alápontozva. 0 Az eredetiben Zolua. 4321. — Detricus fia: Arnoldus és fiai kérésére átírja és megerősíti IV. László 1288-i privilégiumát (3501. sz.), amellyel megerősítette saját 1282. júl. 12-i oklevelét (3501. sz.) Stragar föld és Feketeuerdeu nevű erdő adományozásáról. Átírta: szepesi káptalan 1317. aug. 3. (Státny oblastny archív v Levoci, Horváth-Stansith lt. fasc. 22. n. 4. — DF 258 686.) Az oklevél szövege: Andréas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenoré presentium volumus pervenire, quod comes Arnoldus filius Detrici et filii sui ad nostram personaliter