Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
Eredeti: 27,7 x 16,7 cm. Zárópecsét nyoma. Veszprémi káptalan magán lt. 141. sz. (Patvására 3. DF 200 740.) Az oklevél szövege: Dátum pro memória, quod magister Stephanus archidiaconus Seges[diensis] et Gregorius officialis venerabilis patris domini B(enedicti) episcopi Vesprimiensis pro eodem domino episcopo et capitulo loci eiusdem cum sufficienti procuratorio in nostro presentia personaliter comparentes contra magistrum [Corrardum] de Owar et comitem Jacobum filium eiusdem exhibuerunt litteras comitis Martiny viceiudicis curie nostre et comitis Pauli quondam viceiudicis ac capituli Albensis quamplures et [diversas], in quibus comperimus evidenter, quod cum iidem magister Corrardus et comes Jacobus ad nostram présen tiam citati fuissent et in septem iudiciis légitime convicti contra dominüm episcopum et capitulum Wesprimiense per Fabyanum de Vrs hominem nostrum coram testimonio capituli Albensis, idem dominus episcopus et capitulum eius pro facto [pri]ncipali et ratione ipsorum septem iudiciorum in possessiones eorundem magistri Corrardy et comitis Jacobi Potwasara et Noztre vocatas fuerant introducti et iidem magister Corrardus et comes Jacobus citati ad nostram presentiam iterato, ex quibus ipse magister Corrardus pro se et filio suo facta príma introductione possessionum coram predicto comité Martino viceiudice curie nostre personaliter comparendo eandem [posse]ssionem Potwasara pro octo iudiciis impignoravit domino episcopo et capitulo Vesprimiensi memoratis et termino ad hoc assumpto dictus magister Corrardus et comes Jacobus filius suus in ipsis iudiciis non satisfecerunt, neque in facto principali peremptorie responderunt. Ad maiorem etiam huius negotii cautelam postmodum per eundem viceiudicem curie nostre iidem dominus episcopus et capitulum Wesprimiense pro facto principali et novem iudiciis in possessiones eorundem memoratas tertio transmissi fuerunt sine destructione earundem permissurum in eisdem iuris ordine observato. Dictum etiam fuit eisdem verbo nostro, quod quintodecimo die introductionis* dictarum possessionum comparèrent coram nobis in facto principali peremptorie responsuri et ante responsionem eorum satisfacerent in iudiciis prenotatis. Qui ad nostram presentiam non venerunt, nec miserunt et in decimo iudicio sunt agravati. Verum quía predicti magister Corrardus et comes Jacobus multoties citati et per introductiones possessionum suarum modo premisso compulsi et ammoniti iuri parère neglexerunt, nos nemini in suo iure déesse volentes, maxime cum cresscente contumacia cresscere pena debeat, unacum baronibus [nostjris et eodem viceiudice curie nostre ac nobilibus regni nobiscum in iudicio assidentibus eosdem ma[gistrum] Corrardum et comitem Jacobum in facto principali videlicet in ducentis marcis, in quibus per eosdem possessiones eorum predicte Potwasara et Noztre Pfetro con]dam episcopo Vesprimiensi et capitulo eius in pignore dicebantur fuisse obligáté, super quibus idem magister Stephanus et comes Gregorius eosdem dominum B(enedictum) [episcopum] et capitulum Vesprimiense asserebant actionem habere os sententialiter decrevimus fore convictos et easdem possessiones Potwasara et Noztre [vocatas] eidem domino episcopo et capitulo Wesprimiensi tam [in facto] principali scilicet ducentis marcis, quam ratione decem iudiciorum predictorum statuendas. D[ecernendo nihilominus], quod magister Johannes filius comitis Sebastiany [homo] noster coram testimonio capituli Albensis accédât super faciès dictarum possessionum vicinis et commeta[neis earunde]m convocatis et reambulet easdem per veteres metas et antiquas et reambulando easdem unacum Aba et Philipo de Tengerd, Dominico, Stephano [et Bor]s de Sari, Paulo filio Dominicy de Kynges, Benedicto de Lyter, Matya de Vrs, Nicolao filio Micaelis de Kemechey, Petro et Leustacio [de Chat]ar b présente eodem testimonio capituli estiment iusto modo cum utilitatibus et pertinentiis earundem universis et facta estimatione id[em hom]o noster ipsas possessiones tam pro facto principali, quam pro eisdem decem iudiciis eisdem domino episcopo et capitulo Vesprimiensi statuât possidendas, perpetuo tenendas et habendas ita tamen, quod predictus homo noster de eisdem possessionibus ab una parte cum utilitatibus suis comiti Martino viceiudici curie nostre ad portionem suam de ipsis iudiciis provenientem, videlicet ad valorem viginti marcarum et ratione decimarum ipsarum ducentarum marcarum, que de consuetudine regni nostri pristaldo eiusdem viceiudicis curie nostre debent provenire, que simul