Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)

inveniret, nec locus pisscature in ipsa inveniretur, extunc statueret eisdem comiti Philippo et magistro Andrée possidendam métis circumdando. Qui demum ad nos reversus nobis dixit, quod ipsam particulam silve Ponik nominate iuxta nostrum mandátum reambulasset et eandem desertam et non venationi nostre pertinentem invenisset, nec locus pisscature inventus fuisset in eadem ac statuisset comiti Philippo et magistro Andrée supradictis novis métis separando. Nos igitur consideratis fidelitatibus et servitiorum meritis prefati comitis Philippi, que idem nobis in diversis negotiis et expeditionibus regni nostri et specialiter sub castro Wyennensi tunc, cum nos moto exercitu nostro generáli contra dominum Albertum ducem Austrie et Stirie eo tempore nostrum et regni nostri inimicum capitalem ivissemus, exhibuit, se casibus fortune pro fidelitate nobis et corone débita submittere non formidans per Theotenicos fuit vulneratus; attendentes etiam fidelia servitia ipsius comitis Philippi, que nobis in expugnatione castri Adrián, quod per filios Thome detinebatur contra nostram maiestatem, inpendit, ubi ipse nobis et cunctis, qui ibi aderant, cernentibus letalibus vulneribus per ictum sagitte extitit sauciatus; inspectisque fidelibus' famulatibus memorati magistri Andrée, quibus idem in factis seu negotiis nostris procurandis continue in domo nostro commorando coram oculis nostre maiestatis multipliciter meruit complacere seu commendari, predictam particulam silve Ponyk nominate dedimus, donavimus et contulimus ipsis comiti Philippo et magistro Andrée ac per ipsos eorum heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et predictos comitem Philippum ac magistrum Andreám in pacificam possessionem dicte silve per eundem magistfum Demetrium fecimus introduci. Mete autem ipsius terre sive silve, prout in litteris eiusdem magistri Demetrii vidimus contineri, hoc ordine distinguuntur: Prima meta incipit a parte meridionali in loco, ubi duo fluvii Zolna vocati in unum coniunguntur et per alterum ipsorum fluviorum Zolna vocatorum a parte occidentali existenti currit superius per parum et in quodam loco exit de ipso fluvio ad partém occidentalem et cadit in quoddam locum Zarazpotok vocatum, per quod pótok asscendit superius ad quendam parvum berch, de quo berch iterum descendit ad alium pótok Molcha vocatum, per quod descendit usque ad fluvium Goron, per quem fluvium vádit superius usque ad unum pótok Deretina vocatum ad partém orientalem, per quod pótok currit superius usque ad caput ipsius pótok, de cuius capite reflectitur iterum ad partém meridionalem et vádit usque ad fluvium alterius Zolna a parte orientali existenti(!), ubi cadit in ipsum, per quem descendit usque ad locum primum, ubi ipsi duo fluvii Zolna invicem sunt coniuncti et sic terminatur. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem présentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Theodori Albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° nonagesimo quinto, sexto Kalendas Mártii, regni autem nostri anno quinto. 4008. * — mandátumát, amellyel megparancsolta a zágrábi bírónak, esküdteknek és az egész közösségnek, hogy Mladuchmech fia: István volt zágrábi várjobbágy végrendelkezéséről tegyenek jelentést, említi III. András 1295. márc. 9-i privilégiuma. (Smiciklas VII. 200.) 4009. — jóváhagyja és megerősíti Mladvchuech fia: István volt zágrábi várjobbágy végrende­letét, amelyet mint zágrábi lakos a zágrábi (Grechensium) polgárok előtt tett és amelynek értelmében a zágrábi káptalan Casna nevü földje közepén levő azonos nevű földjét kiskorú fiával együtt a káptalanra hagyta azzal a feltétellel, hogy fia a földet mint káptalani predialis birtokolja, ha viszont nem nőne fel vagy utód nélkül halna el, a föld a káptalané legyen. — D. p. m. discr. viri mag. Theodori Albensis eccl. prepositi, au. n. vicecanc. dil. et f. n. a. D. M° CC° nonagesimo quinto, septimo Yd. Mart., r. aut. n. a. quinto. 10 Borsa: Az Árpád-házi kir. oki. 11/4.

Next

/
Thumbnails
Contents