Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)
— Nezda-i Márton comes kérésére átírja és megerősíti Márton alországbíró 1294. jún. 14-i privilégiumát a Somogy megyei Polcha birtok ügyében hozott ítéletéről. Eredeti: 58,4x39,1 cm. Díszes kezdő A. Függőpecsétje kiszakadt. Borsod-Abaúj-Zemplén megyei Levéltár, Oklevélgyűjtemény 2. sz. (DF 247 950.) Az oklevél szövege: Andréas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in vero salvatore. Sicut regalis excellentia maiorem pre ceteris recipit potestatem, ita instrumenta, que sua auctoritate confirmantur, solidioris existunt firmitatis. Proinde ad universorum notitiam harum série volumus pervenire, quod comes Martinus de Nezda ad nostram accedens presentiam exhibuit nobis privilégium comitis Martini viceiudicis curie nostre super restitutione cuiusdam possessionis sue Poucha vocate confectum petens a nobis cum instantia, ut ipsum privilégium ratum habere et nostro dignaremur privilegio confirmare. Cuius quidem privilegii tenor talis est: Nos comes Martinus viceiudex curie domini regis memorie commendantes significamus tenore presentium, quibus expedit universis, quod comes Martinus de Nezda in nostri presentia pro se, Buken filio Buken et Abraam filio Abraam cognatis suis personaliter comparendo exhibuit nobis litteras quamplures et diversas iudicum diversorum, nostras, capituli Albensis et conventus Symigiensis contra venerabilem patrem dominum Petrum episcopum Transiluanum, Gregorium et Egidium filios Gregorii fratres eiusdem, in quibus inter cetera comperimus, quod cum iidem dominus episcopus et filii Gregorii contra comitem Martinum et cognatos suos predictos in novem iudiciis légitime fuissent convicti et pro facto principali, videlicet occupatione medietatis totális possessionis Polcha vocate in comitatu Symigiensi existentis, quam quidem medietatem possessionis Polcha ipse comes Martinus suum ius hereditarium et cognatorum suorum predictorum esse asseruit a parte septemtrionali et per eundem dominum episcopum et filios Gregorii fratres suos potentialiter occupatam auctoritate propria et detentam, super qua ad presens se et ipsos cognatos suos contra eosdem dicebat habere actiones et ratione predictorum novem iudiciorum iidem comes Martinus pro se et pro eisdem Buken et Abram cognatis suis in possessionem eorumdem domini episcopi et fratrum suorum, scilicet aliam medietatem totális possessionis Polcha predicte semel, secundario et tertio transmissus fuisset iuris ordine obserfvato ]liter per Lodomerium officialem eorumdem domini episcopi et filiorum Gregorii et per iobagiones eorumdem de Polcha in introductionibus dicte possessionis semper fuerit contradictum. Tamen iidem dominus episcopus et fratres sui totiens citati, sicut premisimus, ad reddendam rationem super occupatione medietatis dicte possessionis Polcha, que ab ipsis modo premisso requirebatur et ad satisfaciendum de omnibus predictis iudiciis iura et leges penitus contempnendo ad presentiam domini regis, iudicum curie sue seu viceiudicum et nostram venire per omnia neglexerunt, ymo cum ipse comes Martinus suo et cognatorum suorum predictorum nomine in dictam possessionem secundario per nos légitime fuisset transmissus, predictus Lodomerius officialis eorumdem domini epicopi et fratrum suorum ac iobagiones eorum facta citatione comitem Cozmam de Zarazou hominem domini regis et testimonium capituli Albensis ad exsecutionem ipsius negotii transmissos in medio dicte ville inpedivissent ibidem diutius detinentes ipsum hominem domini regis bicello volentes vulnerare, prout omnia premissa et singula premissorum in litteris priorum iudicum, nostris, capituli Albensis et conventus Symigiensis vidimus plenius contineri. Verum quia dominus episcopus, Gregorius et Egidius fratres sui multotiens citati et per multipliées ammonitiones ac compulsiones légitimas ad regiam presentiam seu viceiudicis curie eiusdem venire neglexerunt, ut prehabitum est, nos in suo iure nemini déesse volentes, maxime cum cresscente contumacia cresscere pena debeat, unacum nobilibus regni quampluribus nobiscum in iudicio assidentibus eosdem dominum episcopum Transiluanum, Gregorium et Egidium fratres suos in omnibus premissis sententialiter decrevimus fore convictos