Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
1514 Maii 31 — Buda 43 Praelati et barones ceterique nobiles et proceres Hungariae a Bartholomaeo duce de Münsterberg auxilium contra insurgentes rústicos petunt. In charta scripta esse copia eiusdem temporis simplex ex copia photographica videtur. Sign. Archivum Publicum Trebonense: Archivum familiae Schwartzenberg, Historica no 3608. Reg. Palacky, Geschichte von Böhmen V/2, p. 302 (Germanice). Illustrissime princeps domine et amice nobis honorandissime salutem et amiciciam paratam ! Quoniam prêter omnium opinionem et expectacionem in regno nostro Hungarie tanta multitudo rusticorum nostrorum ita repenta insurexit, 5 ut nulla racione neque regia maiestas dominus noster graciosissimus neque nos ita subito viribus ipsorum resistere possumus et cum tanta quidem rabie et furore agunt, ut quod neque auditum neque in historiis lectum antea est, adeo quod totam nobilitatem una cum universis domini s delere et penitus extirpare parant, parant et nituntur et quia 10 sub uno principe et uno domino sumus mutuaque amicicia et benivolencia semper usi sumus — intelligimus autem illud dominacionem vestram paratas gentes habere — idcirco rogamus tandem, ut regie maiestati et huic regno in hoc exilio extremo una cum eisdem gentibus opitulari et auxilio oportuno adesse velit, |tale enim extremum et perni15 ciosissimum et detestabile et ab omnibus formidandumy. Nos una cum regia maiestate — quantum possumus — congregabimur, sed quia contra tantam multitudinem ita subito cum sua maiestate non sufficimus, quapropter rogamus d(ominacionem) v(estram), velit sue maiestati et huic regno hoc tempore succurrere. Propter<ea>, si unquam 20 aliquis casus contigerit, in quo d(ominacio) v(estra) auxilio eguerit, nos vice versa d(ominacioni) v(estre) succurremus et parem vicem responderé volumus, quam et féliciter valere optamus. Datum Bude feria IUI próxima post festum ascenssionis Domini anno eiusdem M 0 V e XIIII 0 . 25 Prelati et barones ceterique nobiles et proceres regni Hungarie nunc aput regiam maiestatem constituti etc. Titulus: Illustrissimo principi domino Bartholomeo duci de Minsterberg 30 et domino in Comoca domino nobis honorando. 43: 11 post illud del. p 11 13 post gentibus del. aliquid 11 14 forte exsilium om.