Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
ante 1514 Maii 19 — Tolcsva 32 Elias plebanus de Tolcsva universis parochialibus ecclesiis civitatibusque ex commissione Thomae Bakócz cardinalis Strigoniensis Laurentium Szűr contra Turcas congregandi ergo a se missum esse significat. In charta 21x16 cm. Copia eiusdem temporis simplex. Sign. Archivum Civitatis Cassoviae: Supplementum H, no 297 (ante: Collectio Schwartzenbachiana, no 925). Ed. Századok 6 (1872), p. 439. Universis et singulis ecclesiarum parochialium plebanis vicesque eorum gerentibus ubivis constitutis et existentibus, iudicibus iuratisque civibus. Quia nos ex speciali commissione reverendissimi domini Thome archiepiscopi Strigoniensis et cardinalis <ac patriarcha) Constantinopolita5 nensis misimus hunc Laurencium Zywr concivem de Saccza ad congregandos populos contra infidelissimos Thurcos, quare sub excommunicacionis pena committimus vobis et mandamus, quatinus eundem et suos sequaces honorifice accipiatis et acceptos <ad> parochianos vestroa inducatis, prout victualia et usui necessaria disponatis et disponi faciatis10 ac cum processionibus sollennibus ipsos cum cantu obviare debeatis et teneamini presentí bus perlectis exhibenti restitutis. Ex Tholczwa anno Domini 1514. Elias plebanus de Tholczwa factor reverendissimi domini cardinalis 15 Strigoniensis In dorso: Istas litteras sive hoc transsumptum presentaverunt nobis Man 19 feria sexta post <festum sánete) Sophie hora séptima ante meridiem in consistorio nobis simul consedentibus discreti Petrus plebanus de Zebes et Benedictus plebanus de Gecze die ut supra anno Domini 1514, 20 et in presencia affuerunt venerabiles magister Iohannes plebanus et magister Henricus predicator Cassoviensis. 1514 Maii 24 — Buda 33 Vladislaus II rex Hungariae iterum mandat, ut cruciferi rustid domum securi redeant neque domini terrestres eorundem illis damna inferre audeant. In charta 29 X 22 cm aqua maculata. Sigillum scripto sub textu rubrae cereae impressum neque integrum (v. in tabula sigillorum no 1). Sign. Archivum Hungariae Nationale: DL 82400 (ante: Archivum familiae Zichy Zsélyiense, Miscellanea no 150). Ed. Századok 106 (1972), p. 1018. Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris universis et singulis cruciferis eorundemque prefectis, magistris rotarum et toti eorundem cohorti et aliis eciam popularibus hominibus ubivis in 32: 16 hoc supra s er.