Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

circa 1514 Aprilis 25 24 Blasius Dézsi vicarius ordinis fratrum minorum de observantia in Hungária quendam custodem eiusdem ordinis pro publicandis et exsequendis cruciatae expe­ditionis facultatibus subdelegatum nominat. In libro ex charta 14,5 X 10 cm confecto (v. in tabula exemplarium no 53). Copia eiusdem temporis simplex in libro eiusdem ordinis formulari scripta. Sign. Bibliotheca Hungáriáé Nationalis Széchényiana: Codex Latinus medii aevi no 432 fol. 92, 94 r. Ed. Levéltári Közlemények 43 (1972), p. 257. Comm. Bartoniek, Codices Latini, no 432. — Levéltári Közlemények 43 (1972), p. 213. Ann. Litteras has post Thomae Bakócz cardinalis Strigoniensis legatique a latere litteras circa 25 Aprilis anno 1514 editas (v. no 23), quibus idem Blasium Dézsi vicarium eius­dem ordinis ad publicandas exsequendasque facultates expeditionis cruciatae deputarat, datas esse creditur (v. Levéltári Közlemények 43 [1972], p. 257). Accepi a reverendissimo in Christo patre et domino domino Thoma tituli s(ancti) Martini in Montibus s(acro)s(ancte) Romane ecclesie presbytero cardinali Strigoniensi ac apostolice sedis legato de latere quedam transumpta auctentica bulle apostolice super extensione et 5 exequucione sanctissime cruciate et expedicionis contra Thurcos pro religionis Christiane et presertim huius regni Hungarie defensione indicte cum summariis et instructoriis necnon litteris sue voluntatis et mandati, quibus me ad publicandas et exequendas facultates eiusdem cruciate specialiter deputavit ac delegavit huius modi sub tenore: Sequuntur litterae Thomae Bakócz cardinalis Strigoniensis circa diem 25 Aprilis anno 1514 datae (v. no 23). 10 Et quia — ut vestra novit p(aternitas) — cura me teneat commisse provincie, nequeo personaliter ad omnia loca eiusdem provincie accederé ad exequendas et publicandas huius modi facultates et litteras apostó­licas, condividendum onus ipsum, quo facilius portetur, opere presen­cium duxi. 15 Non parvam de v (estre) paternitatis solercia, industria et fidelitate summens fiduciam commissa igitur mihi auctoritate eandem v(estram) p(aternitatem) per totum ambitum sue custodie in exequucione huius modi bullarum apostolicarum ae facultatum meum nomino et deputo subdelegatum cum illa ampia potestate et facúltate, quam ipse ex 20 preinserta ac apostolica commissione accepi. Rogans et obsecrans eandem, ut in commissione huius modi tota animi diligencia et sedulitate superintendat, alios nihilominus ex fratribus sue custodie ad id idóneos, specialiter autem omnes patres guardianos eiusdem c(uBtodie) ad huius modi exeeucionem deputando, quos eciam 25 ego auctoritate prefata deputo et per presentes subdelego, item bullas huius modi publicando etper alios publicari faciendo, ecclesias visitandas deputando, absolvendo, dispensando, confessionalia dando et aha faciendo, que mihi in dicta commissione conceduntur et iniunguntur et ad hoc summo studio laborando, ut ista gracia ad omnium Christi fide­30 hum noticiam cicius deveniat, ego enim quoad premissa omnimodam 24: 1 in marg. eiusdem temporis manu: pro cruciata 5* 67

Next

/
Thumbnails
Contents