Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

sumpserit, indignationem omnipotent is Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se no vérit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis Dominice 785 millesimo quingentésimo tertio décimo tertio Nonas Septembris ponti­ficatus nostri anno primo. post 1513 Septembris 3 7 Thomas Bakócz cardinalis Strigoniensis legátus a latere omnia peccata cuius­dam, qui loco alterius ad bellum contra Turcas mittitur, remittit. In charta 19,5x29 cm impressa. Sign. Bibliotheca Publica Monacensis: Codex Latinus no 14239. Ann. Textum hic publicatum ex formulari charta indulgendi typis expressa sumpsimus. Quodam autem tempore impressae sint chartáé formulares, quarum una est nostrum exemplar, nescimus. Attamen textus earundem chartarum multis locis concinnit cum bulla, quam Leo X papa contra Turcas die 3 Septembris anno 1513 concedit, igitur eredi potest chartám formularem nostram pro expeditione cruciata anno 1513 publicata emissam esse. Hanc chartám indulgendi formularem in tegumento posteriore codicis Latini supra citati invenit Gedeon Borsa, a quo eiusdem chartáé copiam photographi­cam — multas gratias illi hic quoque agendo — accepimus. Comm. Magyar Könyvszemle 93 (1977) 213 -222. Thomas miseratione divina tituli sancti Martini in Montibus sacro­sanete. Romanae ecclesi§ presbiter cardinalis Strigoniensis, patriarcha Constantinopolitanus ad Hungari§, Bohémig, Poloni§, Dati§, Norvé­gig et Sveci§ regna necnon Prussiam, Russiam, Livoniam, Lithva­5 niam, Valachiam, Slesiam, Moraviam, Lusatiam, Transilvaniam, Scla­voniam, Dalmatiam, Croatiam et Moscoviam omnesque et singulas regnorum et provinciarum predictorum civitates, Ínsulas, terras atque loca illis subiecta et alia eis adiacentia apostolic^ sedis legátus de latere <(tali de tali) salutem in Domino sempiternam ! 10 Tibi, qui ad bellum contra Turcas loco seu vice < talis de tali> accederé et per tempus a nobis pr§scriptum et ordinatum in illo permanere inten­dis, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli aposto­lorum necnon beatissimi papae Leonis deeimi auetoritate nobis in hac parte tradita plenariam omnium peccatorum tuorum ac cum Deo altis­15 simo reconciliationem, indulgentiam et remissionem, qualis per Romanos pontífices in subsidium Terrae Sanctae aut aliorum locorum ab infide­libus occupatorum recuperationem proficiscentibus dari consuevit et qualis in anno iubilei concessa extitit, post quam in bello praedicto tempore statuto — ut praefertur — cum effectu permanseris, concedimus 20 pariter et indulgemus. Et ab omnibus peccatis tuis absolvimus et libe­ramus et a Domino absolutum et liberatum esse denuntiamus. Et si forsan designato sie tempore — ut premittitur — et non exacto, postquam iter pro sancti operis prosequtione arripueris, in itinere te ex hac luce migrare contingat, animam tuam sanctorum angelorum 25 consortio in coelestibus aeterna foelicitate mansuram perpetuo eadem 7: In capite textus: Forma indulgentiae plenariae pro ipso bellatore misso || 10—28 cf. in anteriore bulla 142—166 versus

Next

/
Thumbnails
Contents