Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

materia nobis desit temptationis et pugne, siquidem prenoscens divine gratie bona suavioresque esse fructus iuxta Leonis cognominis et pre­decessoris nostri dictum, qui non absque pugna et sudoribus acquiruntur. Quandoquidem diuturna pax longo otio negligentiam pariât et torporem, ex quibus primo vitiorum fomites pullulant, deinceps vitia ipsa validis­simo agmine prorumpunt, quocirca nos, qui huius modi pontificatus dignitate et officio ab eodem redemptore, quam vis non paribus beato Petro meritis, potestate tamen pari, nuper vocati fungimur, considéran­tes ac pro iugi nobis a Deo commissa cura animo attentius revolventes, quod nullum maius aut gravius onus nobis et apostolice sedi incumbit, quam expurgare a noxiis Dominicum agrum et aberrantes oves cogère in sanctum ovile, spurcissimos insuper pseudoprophete Machumete sec­tatores immanissimos Turcas compescere et — quantum fieri potest — 35 ad meliorem frugem convertere, si manus in eas, unde prodiere, septem­trionum latebras generáli expeditione per nos sumpta cohercere, qui a quadringentis usque vel circiter annis Christianam rem publicam tunc florentem non fatigarunt solum, sed in Asia — quod meminisse dolet — Ciliciam, Liciam, Armeniam, Pafflagoniam, Pamphiliam, Phrigiam, 40 Lidiam pulcherrimas olim Christiani orbis partes, in Európa universam Greciam et Serviam, Bulgáriám, Bosnam impiis armis subegerunt et memória parentum nostrorum Constantinopolin Tracie et orientális imperii caput magni olim Constantini ac tot fidelium imperatorum sedem vi expugnaverunt, sacras edes magnis sumptibus in honorem Dei ex­45 tructas et inter ceteras dive Sophie templum Dei ipsius ac sanctorum imagines polluerunt et proculcaverunt, virgines in stuprum et matronas, cunctam vero tarn antique et populosissime urbis nobilitatem in cedem et dirissimam servitutem rapuerunt et absumpserunt. Quodque nuper non absque dolenda recordatione preteritorum et 50 ingenti animi nostri molestia — uti ex carissimorum in Christo filiorum nostrorum Wladislai Hungarie et Bohemie et Sigismundi Polonie regum ac primatum illorum regnorum litteris et finitimarum partium fide di­gnorum nunciis accepimus — iidem orthodoxe nostre fidei hostes Turce elati preteritis victoriis duce imperatore Selimsac, qui crudelissimus 55 omnium suorum patrem armis compulit ad deponendum impérium fra­tres ac ex eis filios ferme omnes ad unum insigni crudelitatis exemplo trucidavit et innocentissimum Christi fidelium sanguinem seva rabie sitit et — ut iure iurando professus est — Hungaricam nationem inpri­mis ac deinde totam Christianam religionem penitus extinguere conatur, 60 adiunctis secum Tartaris glaciális oceani accolis sicque omnes simul 22 post temptationis del. cdiquid A 11 24 aquiruntur Ba 11 25 post longo del. ven A | ocio supra ser. A 11 26 pululant A | vitia]vitiam corr. A 11 31 nobis onus Ba 32 post Domi­nicum del. gregem Ba j | 33 Mahumete Ba | Maumethe ubique Bb 11 34 Turchas B | quan­tumjquatenus B 11 35 manus]minus ABb \ post prodiere del. semp A 11 36 [per] Ba | coer­cere Bb 11 37 [rem] Ba 11 38 me[m]inisse Ba | \ 39 [Ciliciam] Ba | Paflagoniam Ba | Phry­gian! Bb 11 40 Lydiam Bb 11 41 Gr[ec]iam Ba | Boznam B 11 42 -polim B 11 46 ymagines ABb 11 47 post nobilitatem del. incedere Bb 11 48 durissimam B 11 50 charissimorum Bb 11 52 ac] et Bb | primatum regnorum in marg. Bb | regnorum illorum Bb | finittima­rum Ba 11 53 fidei nostre Ba | ] 54 Selimsak A | Selymsak Bb | crudelissimos A 11 56 eis]­hiis A I filios in marg. Ba | omnnes A | post exemplo del. trud A 11 57 sanguinem Christi fidelium Ba 11 58 et om. Bb ] ut om. A 11 59 ac]et Ba 11 60 glacealis B | occeani A | occe­anis Bb

Next

/
Thumbnails
Contents