Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

Venerunt ad nos querele pro parte egregiorum Michaelis et Gabrielis 5 Chaky, qualiter vos ab proxime pretérita insurreccione, quam coloni et iobagiones ipsorum inter aliorum iobagiones his diebus fecerunt, eosdem dampnificare, depredari et opprimere velletis aut iam de facto depredati estis, per quod bona eorundem Michaelis et Gabriehs Chaky alioquin satis desolata magis ac magis desolarentur. 10 Nos vero postquam ipsi rustici, quorum — ut scitis — maior pars non volens, sed invita et per terrores periculorum insurrexit, iam resederunt, nolentes eos funditus periri et hoc pacto extreme opprimi, quandoquidem id alio modo ipsis dominis eorum terrestribus, sed et toti huic regno de­trimento foret. 15 Mandamus fidelitati vestre harum serie firmiter, ut ea, que ab ipsis colonis prefatorum Michaelis et Gabrielis Chaky per vos aut vestros de­predata sunt, integre reddere et reddi faceré et de cetero ab impeticione et oppressione ac dampnificacion© ipsorum vos et vestros continere modis omnibus debeatis et teneamini et aliud nullo modo faceré presumpmatis 20 presentibus perlectis exhibenti restitutis ! Datum Bude feria sexta próxima post festum asumpcionis beatissime Marie virginis anno Domini millesimo quingentésimo décimo quarto. Dextra supra: Commissio propria domini regis. 1514 Augusti 19 — Buda 165 Thomas Bakócz cardinalis Strigoniensis legatusque a latere Leonardo Laure­dano duci Venetiarum Simonem episcopum Modrusiensem vicelegatum suum commendat. In charta scriptae et sigillo anulari scidaque tecto, quod litteras olim clausit consignatae videntur esse litterae ex copia photographica. Sign. Archivum Publicum Veneticum: Collegio, lettére cardinali e vescovi, busta 2. Reg. Óvári, Oklevélmásolatok no 1066 (Hungarice). Illustrissime princeps ac domine observandissime salutem et commen­dationem ! Ut reverendum patrem dominum Simonem episcopum Modrusien­sem serenitati v(estre) multis verbis commendamus, non esse opus, 5 scimus quantoquidem ea est sua in serenitatem v(estram) et illustrissi­mum istum dominum fides atque devotio, ut commendatum ipsum ab­unde faciant. Cum tamen in Sclavoniam, Croatiam atque Dalmatiam vicelegatum nostrum eum ad presens destinemus, his nostris, que de fidei tue sinceri­10 täte et affectione testimonium perhiberent, vacuum proficisci noluimus, quare serenitatem vestram, quo possumus, enixius rogamus obsecramus­que, ut nostri etiam intuitu et gratia prefatum d(ominum) episcopum una cum suis omnibus conmendatos habere velit, itaque cum ipsis agere, ut commendationem hanc nostram profuisse sibi cognoscant. Has vero 15 litteras nostras ponderis aliquid et extimationis habuisse apud sereni­tatem v(estram) intelligamus. Que fehx valeant et cui offerimus vos semper et commendamus ! Buda XIX Augusti MDXIIII.

Next

/
Thumbnails
Contents