Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
Conventus ecclesiae Ságiensis comitatum Hontensem summám pecuniae, quam mutuo sumpserant nobiles eiusdem comitatus a Paulo Kővári vicecomite suo pro solutione gentium contra Georgium Székely missarum, insurrectione sedata se restituturum esse promisisse testatur. In charta 22 X 20 cm lacerata aquaque maculata. Sigillum in dorso flavae cerae impressum. Sign. Archivum Hungáriáé Nationale: DL 69553 (ante: Archivum familiae Kubinyi Kóváriense). Nos Franciscus prepositus et conventus ecclesie beate Marie virginis de Saag memorie commendamus per presentes, quod nobiles Andreas de Syrak, Demetrius Kopaz de Baratby, Sigismundus de Paloytha et Michael de Bory iudices nobilium comitatus Honthensis coram nobis 5 personaliter constituti sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quomodo ipsi per ceteros dominos nobiles eiusdem comitatus Honthensis hortati fuissent, ut pro solucione gencium eiusdem comitatus in expedicione contra Georgium Zekel missarum {ut} nomine eorundem dominorum nobilium certam summám pecunie ordinarent, pro eo ipsi in sor10 tem solucionis prefatorum dominorum nobilium eiusdem comitatus Honthensis ab egregio domino Paulo de Kowar vicecomite scilicet eiusdem comitatus Honthensis nomine tocius comitatus trecentos et quinquaginta florenos sub spe restitucionis ordinassent et levassent promittentes iidem iudices nobilium in persona tocius comitatus, ut quamprimum 15 presens huius regni sedicio sedata fuerit, prefatos trecentos et quinquaginta florenos per prefatum comitatum Honthensem eidem domino Paulo Kowary absque omni defectu restituendos harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in festo beate Anne matris Marie anno Domini millesimo 20 quingentésimo décimo quarto.