Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
Vladislaus II rex Hungariae Nicolao Székely de Kövend apud Maximilianum I vmperatorem Romanorum legato, quo in statu insurrectio rusticorum Hungariae sit: Georgium Székely auctorem insurrectionis castrum Temes vocatum obsidentem captum et excruciatum esse necatum, socios eiusdem adhuc turbar i descrïbit. In charta 29 X 30 cm perforata. Sigillum rubrae cerae impressum acidaque tectum, quod litteras olim clausit. Sign. Bibliotheca Academiae Scientiarum Rumanicae: Archivum familiae Pongrácz 209/DCCXIII. Copia earum litterarum photographica: Archivum Hungariae Nationale: DL 94792. Ed. Történelmi Tár 1891, p. 337. — Szöveggyűjtemény I, p. 295 (Hungarice). Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Egregie fidelis nobis dilecte ! Intelleximus tam ex tua declaracione quam ex litteris generosi viri Gabrielis Vogt consiliarii cesaree maiestatis et camere eiusdem secretarii 5 ad te datis, quas in specie btteris tuis inclusas ad nos misisti, optimam ipsius cesaree maiestatis erga nos et hoc regnum nostrum voluntatem super auxilio nobis ferendo ad sedandum tumultum populärem, qui perniciosissimus fuit in hoc regno nostro suscitatus, ut autem colligere ex btteris prefati Gabrielis potuimus, optat maiestas sua cesárea scire, 10 quomodo huius modi sedicio adhuc se habeat et an aliquid sit de ilia comprimenda tentatum, ubi sint rustici congregati et in quanto numero. iui. is Scias igitur quod Georgius ille Zekel author huius sedicionis in festo divisionis apostolorum proximo pretérito, dum ageret continuaretque obsidionem castri nostri Themesiensis, per dominum waywodam Trans15 silvanum, qui illuc contra eum ex mandato nostro cum numeroso satis exercitu in partibus nostris Transsilvanis collecto venerat, priusquam alie copie nostre, quas tam internas quam externas hinc quoque contra eundem iam expediveramus, illo pervenissent, captus est deficiente ab eo turba ingenti rusticorum, quam coegerat et coadunaverat. 20 Qui quidem Georgius Zekel ignito primum ferro coronatus est, deinde nudo corpore ligatus ad pedes a suis mihtibus, quos hayd[ones Hun]gara lingua vocant, quorum opera tot tantaque mala perpetraverat et quos tam ioco quam serio bestias vocitare consu[ev]erat, vivus dentibus discerptus et devoratus est. Postremo cadaver in quatuor partes dissec25 tum patibulo suspensum est. Hoc genere mortis et vitam et crudelitatem suam terminavit. Et hoc pacto tota illa rusticorum turba sub Themeswar - absque sanguinis effusione dissipata est et tumultus sedatus. Quamvis autem caput huius sedicionis concussum iam sit, ipsa tamen sedicio nondum omnino extincta est. Supersunt enim adhuc multe 30 reliquie, presertim circa Waradinum, ubi tumultuatur adhuc quidam Laurencius presbyter homo flagiciosissimus cum magna turba rusticorum, ad quos dispergendos prefatus waywoda iam profectus est et quantum coniicere possumus tentata cum iUis quoque iam res est aut hoc biduo tentabitur, de quo quidem waywode contra illos progressu bene 85 speramus. Incerti tamen adhuc sumus, quid sequutum sit aut quid sequatur. Quamobrem fidelitati tue harum serie mandamus, quatinus acceptis