Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
Nos vero promissimus premisso sub vinculo tarn coram regia maiestate 30 personabter astare quam eciam abis dominis prelatibus et barronibus a sua m(agnifica) d(ominacione) tanquam a domino nostro graciosissimo ac capitaneo id observare et tenere promisimus iussimusque eisdem iudicibus nobibum dicti comitatus nostri Soproniensis, ut btteras nostras patentes in personis nostris sigillare valeant atque possint. 35 Datum in opido Chepregh die Dominico proximo ante festum beate Margarethe virginis et martiris anno Domini millesimo quingentésimo décimo quarto. 1514 Iulii 10 — Déva 116 Iohannes Zápolyai vaivoda Transilvaniae civitati Brassoviensi mandat, ut Iohannem Székely et socios eius in civitate sua captivitati mancipet ilicoque milites suos transmittat. In charta scriptae, sigillo scida tecto, quod litteras olim clausit, consignatae esse videntur ex copia photographica litterae. Sign. Archivum Publicum Brassoviense : Archivum civitatis Brassoviae, Collectio „Schnell", vol. 2 no 46. Ed. Székely oklevéltár III, no 539. Prudentes ac circumspecti amici nobis dilecti ! Per alias btteras eciam recordamur vobis scripsisse ex parte illius latronis lohannis Zekel, ut si illas partes vestras attigerit, captivare vebtis, rursus nunc requirimus in personaque regie maiestatis domini nostri 5 graciosissimi firmiter committimus, quatenus dum et quando ille latro vel sui compbces ad vos pervenerint, extunc statim captivitati vestre mancipetis. Si autem in civitate vestra taies forent, qui sediciones inchoare vebent, predicarent vel tantummodo optarent, hos statim omni pena infligatis 10 et usque tercium gradum interficiatis non parcendo nec sexui nec dignitati aut religioni, quoniam intelleximus certos ex vobis, qui tales possent redarguere et non arguunt, sed cum tempore de illis providebimus. Si autem cum litteris nostris egregii Iohannes Thornallay et Andreas Lazar vel tantummodo nomine nostro gentes vestras levare commiserint, 15 illico sub nota perpétue infidebtatis statim omnes gentes vestras ad ipsos transmittatis caventes, ne aliqua sedicio in ipsa civitate et terra oriatur, quia non illos ignaros, sed vos pociores pro tabbus puniré volumus de non missione autem gencium vestrarum et ingeniorum. Sciatis, quod omnino intebigere non postponimus, de quorum negligencia illa reman20 serint. Ex Dewa feria secunda ante festum beate Margarethe virginis et martiris anno 1514. a Iohannes comes et wayvoda Transsilvanus etc. 25 In dorso: Prudentibus ac circumspectis iudici et iuratis civibus et consibo civitatis Brassoviensis amicis nobis dilectis. 116: 3 lohannis supra scr. 11 13 post Iohannes del. aliquid