Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

afficiat et consummat. Spes tarnen non incerta est opera militum regie maiestatis predictorum brevi omnia quietura. Ceterum rogat reverendissimus dominus d(ominaciones) vestras vehe­menter velint in continuacione muri circum ecclesiam una cum domino Francisco Keczer, ad quçm eciam pro hac ipsa rç latissime scripsit solli­citi et diligentes esse. Tempora enim periculosissima sunt et timendum vehementer, ne annus futurus adimat, quod anno presenti fieri negligetur. Restet, ut easdem d(ominaciones) vestras féliciter ad vota valere ex­optem. Quibus eciam me unice commendatum velim. Bude, die Veneris inter octavas visitacionis Mariç anno 1514. E(arundem) r(everendarum) d(ominacionum) v(estrarum) servitor Andreas d(ecretorum) d(octor) prepositus Chasmensis In dorso: Reverendis dominis capitulo ecclesie Zagrabiensis dominis et patribus mihi semper observandis. 1514 Iulii 7 111 Capitulo ecclesiae Wratislawiensis praesentatur summa pecuniae pro militibus contra cruciferos expediendis. In libro ex charta confecto uti ex copia photographica videri potest. Protocollum. Sign. Archivum Archidioecesis Wratislawiensis: Acta Capituli, IHb la fol. 283v. Ed. Acta Capituli Wratislawiensis, no 790. . . . Dominus Scheuerlein presentavit in capitulo in sacco lineo C flore­nos in grossis albis computando pro quolibet floreno XL grossis albis et XX t! florenos Hungaricos in auro per dominum suffraganeum capitulo mutuo datos ad remunerandum dominum episcopum pro expedicione 5 militum versus Hungáriám iuxta proximam conclusionem etc 1514 Iulii 7 — Roma 112 Petrus Quirinus Venetiae inter alia refert timer e papam, ne Bohemi cum plebe Hungáriáé ad destruendos nobiles inclinentur, neve discordibus Christianis Hun­gáriám invadendi occasio Turcis, neu vicinis exemplum detur. In charta scriptae et sigillo anulari scidaque tecto, quod litteras olim clausit, consignatae esse videntur litterae ex copia photographica. Sign. Archivum Publicum Veneticum: Dispacci di Roma, 1514 no 65. . . . Delle motioni veramente della plebe di Ungaria contra li prelati et nobib, ne ha sentito et sente per quanto et hozzi et altre fiate ha di­mostrato sua santita dispiacere non picciolo et dubita che boemi non 35 post ecclesiam add. L 111: 3 ante per del. qui || 4 post mutuo del. aliquid | datos in marg.

Next

/
Thumbnails
Contents