Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
PRAEFATIO
2. Tabulae a. In Tabula exemplarium lucis ope nonnullos fontes partim et^ ex toto pinguntur. b. Tabula armorum imaginem litterarum armalium luce pictam ostendit. c. Tabula sigillorum singula, quae agnosci possunt, sigilla (eorundem plurium sigillorum unum integrum) ope lucis depicta continet. d. Accedit his Tabula geographica, ubi invenire potes singula loca, quae in Indice nominum memorantur. In marginibus huius tabulae scilicet superioribus et inferioribus litterae, sinistris autem et dexteris numeri inter se rete quadraturn fingunt. Quodcumque retis quadratum uno numero unaque littera significatur; quae loca quodam retis quadrato includuntur, illius quadrati numero ac littera in Indice nominum signantur. IV. Immortales grates S. Du§kova docenti Universitatis Brunensis sociisque eiusdem, qui linguae Bohemicae textibus, S. Teke sociae Instituti Historici Academiae Scientiarum Hungaricae, quae linguae Italicae, A. M. Arago Cabanas vicedirectori Archivi Coronae Aragoniensis atque I. Bekeny praefecto sectionis Archivi Hungariae Nationalis, qui linguae Hispanicae edendis adfuere, item omnibus, qui ne unam quidem animo, vultu, sensu actisque nobis auxiliandi occasionem praetermiserunt, nominibus etiam sociorum huius operis agere debeo. Restat nobis redactori ac sociis, ut debitam gratiam K. Benda et J. Sziics alteri lectori sociis Instituti Historici eiusdem atque I. Borsa alteri lectori et 0. Sashegyi generalis directoris Archivi Hungariae Nationalis vicariis, qui consilia dumtaxat sana dabant, ubi textuum interpungeremus, quali Latinitate scriberemus, quos fontes adderemus, quosve omitteremus, denique quam ad formam redigeremus, persolvamus. Quisquis, benevole lector, librum hunc manibus vertis, ne — obsecramus — obliviscaris Horatii: ,,veniam petimusque damusque vicissim". Redactor