Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

tutus id solum superest, ut ad sanctitatis vestre presidium, beatissime pater, confugiam, in quo uno posita est nostre religionis salus et tutela 85 eius, in quam est muneris, pontifex maxime, ut quo magis animadvertit, in quantis periculis insidiisque versamur eo magis ad nos levandos foven­dosque excitetur. Quibus si quid gravius acciderit, quod immortabs Deus prohibeat, actum erit de hac septemtrionali Europa. In Europe vero pernicie nonne tota corruet religio Christiana? 90 Iam iam igitur tempus instat, ut s(anctitas) vestra peccuniarum sub­sidium et quidem quam celerrime ad huius regni propugnaculum custo­diamque subministret, cum rerum omnium hic egeni et inopes, nichil satis firmi munitique habeamus. Nam mercenario et externo milite ad presidia imponenda opus est, qui sine ingenti peccuniarum vi ali non 95 possunt. Quod si non mature provisum fuerit, nichil erit opus bellum diuturnum expavescere ad primam enim incursionem, adeo meum omne robur prorsus elanguit, hec omnia, Deus tarn infaustum omen avertat, in dicionem potestatemque truculentissimi thyrani concèdent. In sanc­titatis igitur vestre peccuniario subsidio et eo quidem celérrimo omnem 100 spem racionemque salutis huius regni video esse positam atque locatam. Rehquorum enim, a quibus nos maxime iuvari oportuit vel cunctacione vel negligencia eas res Turcorum evasit, ut non modo illos opprimere, sed ne reprimere quidem aut ad temporis punctum sustinere sine sancti­tatis vestre presidio valeam. Miseram profecto atque infelicem nostre ios religionis hanc sortem spectant perinde atque in theatrah ludo Chri­stiani principes nec ad nos vel minima in re levandos se se accingunt. Non pretermittat itaque vestra s(anctitas) hoc regnum et rerum ohm gestarum gloria nobilissimum et de rehqua universa Christianitate quam optime meritum rebus insuper omnibus, que ad victum uberrimum vel 110 ad omnem urbanitatis cultum spectant, sua fertilitate affluenciaque insigne in extremum excidium duci michique et huic regno quam primum ahquod peccuniarum subsidium ordinäre et mittere dignetur, faciat, ut omnes intelhgant, statum universe Pannonié sui unius presidiis, opi­bus, facultatibus muniri, defendi et sustentan vestram esse sanctitatem 115 populi omnes nacionesque predicent, que huius regni dignitatem atque salutem a teterrima Turcorum et abhominabih Servitute ab acerbissi­moque interitu liberarit. Valeat sanctitas vestra cum universo suo sanctissimo senatu ad multos annos felicissime et mei ac regnorum meorum tot insperatis calamitati­120 bus afflictorum pro eius, qui nos sanguine suo redemit, ipsamque in tarn sublimem locum collocavit, amoris singularem curam gerere velit. Datum Bude tercia die Iulii anno 1514. Dextra supra in pagina prima: Balbus etc. 101 a supra scr.

Next

/
Thumbnails
Contents