Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
exterminare satagentes. Et quia secundum poeticum verbum: ,,tunc tua 25 res agitur, paries cum proximus ardet," miramur igitur vehementer et vix mirari sufficimus, cur d(ominaciones) vestre audita tanta fratrum suorum et nostra calamitate succurrere nobis et cum hoc sibi ipsis non festinant nec advertunt. Putantne d(ominaciones) vestre se se salvos permanere, si nos periclitabimur ? Quod Deus avertat ! Revera nec d(omina30 ciones) vestre nec ceteri nobiles ac domini huius regni se precavebunt aut salvos preservabunt, hostis enim eius est intencionis et animi, ut nullum penitus nobilem vel dominum hoc in regno rehnquat, sed post se se successive pariter omnes cum generacione et posteritate nostra deleat. Quod Deus ipse gloriosus procul amoveat ! 35 Quapropter d(ominaciones) vestras instantissime rogitamus, velint omni prorsus mora posthabita bello se se precingere et per singula capita maiori — quo poterit fieri — gencium copia insurgere et ad proximum iun. 24 festum nativitatis beati lohannis Baptiste ad oppidum Hatwan venire et inde adversus hostium nostrorum cuneos et castra progredi illorumque rabiem et furorem favente nobis altissimo Deo reprimere dissipareque et eos eradicare queamus, abter enim brevi actum erit de nobis et omnibus vobis, flamma namque incendii huius nobiles Byhoriensis, Bekes, Zarand, Orodiensis, Chanadiensis et Themesiensis comitatuum iam absumpsit, que et in Hewesiensi, Zolnock Exteriori ac Pestiensi comitatibus pariter arderé hac ebdomada cepit et si istos quoque absumpserit, nullum penitus dubium, quin vestrum quoque comitatum propediem succendet et simih incendio permet. Pro Deo igitur d(ominaciones) vestre festinent, ne pereamus, nam periculum est in mora ! Si autem illi destructi comitatus predicts citissime matureque rebus et factis eorum providissent nec capita nec res ipsorum amisissent neque uxores ac fibas suas ludibrio dédissent, sed quia non providerunt, cum omnibus thesauris et bonis capitibusque eorum perierunt. Ne igitur et nobis simibter eveniat, subvenire festinetis iterum et iterum rogamus. Quas et febcissime valere optamus ! Ex castris exercitus regii et nostri prope villam Zentlêryncz metatis in crastino festi sacratissimi corporis Christi anno eiusdem M 0 quingentésimo décimo quarto. Universitas nobibum Newgradiensis, Honthensis, Pestbiensis et Hewesiensis comitatuum In dorso: Egregiis et nobilibus universitati nobilium comitatus Abawywariensis dominis et amicis honorandis. 24 cf. Horatii epistularwm I liber 18, 84 11 42 post nobiles del. H