Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

1514 Iunii 14 — Szászváros 69 Iohannes Zápolyai vaivoda Transilvaniae civitati Cibiniensi committit, ut ei ad arcem Szászváros dictam bellica instrumenta mittant. In charta scriptae, sigillo anulari scidaque tecto, quod litteras olim clausit, consignatae esse videntur ex copia photographica litterae. Sign. Archivum Publicum Cibiniense: Archivum civitatis Cibinii, materia V no 170. Ed. Studii 8 (1955), vol. 5 — 6 p. 99. — Archiv des Vereins 15 (1879), p. 85. Prudentes et circumspecti amici nobis dilecti ! Cum nos Deo volente iam hic in Zazwaros essemus constituti perscru­tantes de ingeniis et pulveribus in arce existentibus, retullerunt nobis ingeniis ipsis et pulveribus ae aliis machinamentis ad conservacionem 5 domus huius modi, arx ista penitus nuda et vacua foret, profecto mirati sumus sedque ut vos — prout nobis datur intelligi — et alias arces eius­ce modi pulveribus et aliis indigentes providetis. Requirimus vos et nichilominus regia <in) persona committimus, quati­nus acceptis presentibus, quanto cicius fieri poterit, hue ad arcem istam 10 pulveres et alias necessitates mittatis, quoniam vivimus in hac potis­simum presente tempestate inordinate arx ista est, nam et primum ante alias hanc fortuna tangit et earn ob rem secus non faciatis ! Ex Zazwaros predicta feria quarta post <festum> Trinitatis anno 1514. 15 Iohannes cornes et wayvoda Transsilvanus etc. In dorso: Prudentibus et circumspectis magistro civium ceteris que iuratis, consulibus civitatis Cybiniensis etc. amicis nobis dilectis. 1514 Iunii 14 — Borberek 70 Iohannes Zápolyai vaivoda Transilvaniae\ civitati Brassoviensi committit, ut ad eundem cum gentibus proficiscantur. In charta scriptae, sigillo sub textu impresso consignatae esse videntur ex copia photo­graphica litterae. Sign. Archivum Publicum Brassoviense: Archivum civitatis Brassoviae, Collectio ,,Fro­nius", vol. 1 no 114. Iohannes de Zápolya comes perpetuus terre Scepusiensis wayvodaque Transsilvanus et Siculorum cornes prudentibus et circumspectis iudici iuratisque civibus et consulibus civitatis Brassoviensis salutem et favo­rem ! 5 Sciatis, quod nos iam in nostro itinere summus et ob hoc volumus nichilominus que vobis harum serie regia in persona firmiter committi­mus, quatenus agnitis presentibus vos quidem una cum gentibus vestris moveri et vos soli pociores primum ad nos properare, gentes vero vestras ad locum deputatum post vos venire faciatis et sicut prioribus litteris 10 nostris vobis scripseramus, eadem ingenia erga vos habita una cum suis

Next

/
Thumbnails
Contents