Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA RUSTICORUM IN HUNGÁRIA REBELLIUM ANNO MDXIV Maiorem partem collegit ANTONIUS FEKETE NAGY Ediderunt VICTOR KENÉZ et LADISLAUS SOLYMOSI atque in volumen redigit GEISA ÉRSZEGI Volumen, quod res a rusticis rebellious gestas illustrât, illos fontes profért, qui omnium dignissimi fide censentur, qui videlicet archivis conservantur: litterae, missiles, conscriptiones, leges etc. Itaque res tempore insurgendi gestae ab initiis, expeditione scilicet inTurcas divulgata usque ad rebelles profligatos ac quantam vim habuerit ilia seditio ad res aetate posteriores, ex his fontibus quam verissime cognosci possunt. Quamquam huius voluminis fontes sunt linguarum Latinae, Germanicae, Italianae, Bohemicae, Hispanicae et Hungaricae, editoribus tamen visum fuit, ut recte communicandi atque intelligendi gratia omnia, quae fontibus annectenda esse habebantur, id est praefatio, regesta, conspectus, annotationes et indices Latine scriberentur. Textus fontium autem exemplaria litterarum sigillorumque electa ope lucis depicta sequuntur, quae matériám dant, ut effigies fontium eiusdem temporis accuratior animo fingi queat. Volumini brevi vertendo manu sunt indices, qui nomina personarum locorumque in se continent, mappa eiusdem temporis Hungáriáé et glossarium. r .1828. ^ SB AKADÉMIAI KIADÓ Aedes Academiae Scientiarum Hungaricae BUDAPESTINI