Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

Nos Karolus dei gratia rex Hungarie significamus tenoré presentium, quibus expedit universis memorie commendantes, quod nos considerata fidelitate et sa­gaci industria magistri Ipoliti 1 castellani de Arwa cameram nostram monetarum de Cremnech cum omnibus comitatibus, districtibus, villis, opidis et civitatibus, qui et que ab antiquo ad eandem cameram dinoscuntur pertinuisse, specialiter cum comitatibus Posoniensi, Nitriensi, de Zolio, Trinchyniensi, Borsyensi, Hun­tensi, Neugradiensi, item Kamariensi et de Pest, ex alia parte, scilicet a parte Wa­ciensis civitatis habita, eidem magistro Ipolito pro sexingentis marcis partim in grossis, partim vero in florenis per ipsum fabricandis, in terminis infrascriptis no­bis persolvendis anno domini M° CCC° XXX mo quinto a data presentium, videli­cet a dominica proxima post festum Annuncciationis beaté virginis, qua nunc of­ficium Letare cantatur, infra eiusdem termini revolutionem dedimus et locavimus simul cum decimis archyepiscopalibus exercendam, procurandam et tenendam eo modo. I. Quod idem comes camere nostre predicte faciet fabricari triformes denarios, videlicet florenos ad modum florenorum Florencie de fino auro, sed aliquantulum ponderatiores, quorum quatuor current pro marca fini argenti, tres vero cum di­midio pro marca pagamenti; grossos ad modum grossorum nostrorum anno iam elapso per cives Budenses fabricatorum, et parvos denarios ad modum denario­rum Budensium. Grossos faciet sedecime combustionis incidendo de una marca septuaginta duos grossos, ex quibus sexaginta quatuor dabuntur 8 pro marca fini argenti et quinquaginta sex pro marca communi seu pagamenti. Parvos quidem denarios faciet tertie combustionis, incidendo de una marca quatuordecim pen­sas. In cambio vero ex eisdem pro una marca dabuntur decem pense. Quas qui­dem triformes monetas nostras, scilicet florenos, grossos et parvos denarios b anni presentis tarn per dictum comitem camere nostre, quam alios camerarios per to­tum regnum nostrum in una et eadem forma, pondere, combustione et valore de­crevimus cudendas et pariter fabricandas, ita, ut ipsi denarii nostri triformes per totum regnum nostrum uniformiter et absque aliquali variatione discurrere de­bent et cambiri. Qui quidem denarii nostri parvi quemadmodum ad compotum marcarum Budensium augmentantur, ita per totum regnum nostrum possint augmentari, sed numerum tredecim pensarum marca ipsorum parvorum dena­riorum transcendere non possit, quod firmiter inhibemus. II. Volumus etiam, ut quandocunque funditur argentum, homines domini ar­chyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum personaliter adesse debeant et singulis septimanis tam grossos, quam minores denarios nostros et etiam florenos modo decenti iidem homines domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum in combustione trium ponderum probare debeant et sic cambio exponantur. III. Item ubicunque in territorio dictorum comitatuum sive montanorum nova deinceps fodina auri vel argenti aut cupri reperta fuerit, eandem sive eas per* ip­sius anni spatium idem comes camere nostre cum suis urburis teneat b et conser­I. a Litt, dabunt b Litt. om. III. " Litt, vel Litt, teneant et conservent Pr. 1 Magister Hypolit (oder Leopoldus), Burggraf von Árva, zwischen 1331 und 1337, 1339 und 1348 Kammergraf von Körmöc, imJ. 1339 urbura-P achter, imJ. 1343 Kammergraf von Buda-Esz­tergom.

Next

/
Thumbnails
Contents