Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Einleitung
secundum consuetudinem regni et quandocunque sine iudicio iuxta statu[tu]m regni sedatur actio agentis de novo inchovanda. Nam pretextu cuiuscunque statuti quid actor in agendo neglexerit, salva pena alicuius iudicii poterit resarcire causam suam de novo inchovando, cum statútum regium ad notitiam omnium evidenter non possit publicari. Secundum autem consuetudinem quilibet causidicus de lege regni expertus debet esse et procedere in causa secundum eandem, ne aliquit in laudanda consuetudine obmittat in agendo, ac de cete-o hoc cum gravamine, sicut superius seriöse est narratum, possit resarcire. Et sie differentia est inter legem et consuetudinem, ac ius et decretum. Lex enim debet firmari secundum origjnem regni, quitquid est sanetitum per sanetos patres. Consuetudo vero secundum seriem status, ut quilibet de suo statu consuetudinem debet allegare, ut hodie Bude, cras Albe et sie de singulis. Decretum vero intelligitur solum de rege, et tarnen decretum debet Semper convenire cum consuetudine bona, et durabit, si fuerit extra consuetudinem, usque tempus regis ipsius. Ius siquidem semper debet habere locum suum et comprehendit omnia premissa secundum deum et eius iustitiam, quitquid agitur in iudicio debet adimplere (!) secundum iura salubriter, et per iudicem ordinarium non obstantibus consuetudinibus, decretis et legibus quibuscunque, reddendo unieuique quod suum est. Dum vero sedente iudice pro tribunali in aliqua civitate vel alio loco querulans de aliqua re ex parte alicuius secundum legem iudicium habere voluerit, extunc non advertat consuetudinem, sed legem. In casu, si talis iudex factum ipsius querulantis fide vidisset occulata, adhuc non debet sententiam inmediate fulminare, nisi secundum legem ipsius loci evidentibus documentis admissis, secundum institutiones sanetorum patrum predictorum. Et econverso si causa ipsa per consuetudinem debuerit terminari, omnibus legibus originalibus pretermissis advertat approbatam consuetudinem illius loci et causam ipsam concludat per eandem. Ubi autem omnis lex et consuetudo in aliqua causa introduceretur et necesse esset per decretum causam aliquam terminare, extunc semotis legibus et consuetudinibus quibuscunque decretum debet firmari et stabiliri, ne ipsius decreti ymmo potius regis edicti transgressores videantur et inobedientes. Quod si quis iudicum in solio sedens iustitie et aliquis querulans per aliquem offensus conspectui ipsius iudicis se presentaret ab eodem iustitiam postulando, idemque iudex certa fide et plena veritate sibi patefacta sua propria contemplatione de offensione ipsius querulantis publice fieret edoctus, extunc talis iudex secundum deum sed et iustitiam, postergatis omnibus premissis et nullis documentis et probationibus admissis contra reum sententiam debet ferre, 42 et ho[c] est iure etc." Diese Rechtsquellenlehre ist typisch „mittelalterlich", widerspricht nicht nur den Grundsätzen des bürgerlichen Staates, sondern auch denen der absoluten Monarchie. Ziehen wir zu ihrer Auslegung die beachtenswerten Thesen von H. Krause über die Dauer und Vergänglichkeit des mittelalterlichen Rechts heran. Nach der überlieferten Auffassung erwartete man vom Recht, daß es „alt und gut" sei, doch haben einzelne und Körperschaften ihre Privilegien wiederholt vom Herrscher erneuern lassen, um gegen Änderungen gesichert zu sein. So wurden zwei Schichten übereinandergelagert: die des „alten" und die des „neuen" Rechts, und dem neuen, mit dem Herrscher vergehenden Recht, gelang es 42 Litt.: firme.