Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
superinde consilio, provida deliberatione precedente ordinationes, statuta, edictaüa scripta infra contenta decrevimus, sanximus et decernimus tam effectui mancipanda quam futuris temporibus continue firmitate servanda. I. Ordinavimus itaque statuimus, sanximus et conclusimus monetam auream nostre maiestatis in eisdem qualitate, quantitate et gradibus auri, quibus hucusque cusa est et nunc cuditur, de cetero cudi et remanere, monetam vero argenteam maiorem a modo in antea cudi et fabricari de argento finissimo in tanta quantitate, quod de una marca puri argenti exeant denarii sexcenti, quorum centum currant pro floreno auri. Minores vero denarii vulgariter filier vocati camare nostre regie hactenus cusi - quousque durabunt - remaneant et currant nec cudantur de cetero plures de istis vel alii fillerii, nisi tandem tum per nos ac prelatos et barones nostros predictos pro nostra et regni nostri utilitate de cusione minoris nostre monete aliud cogitatum extiterit et provisum. II. Quocirca ex vigore presentis decreti et sanxionis nostre maiestatis de prelatorum et baronum nostrorum predictorum unanimi voluntate, consensu et ordinatione firmissimo sub precepto per universos comitatus et provincias ac loca dicti regni nostri insinuari, publicari et proclamari mandamus, ut omnes regnicole et alii quivis homines in regno nostro commorantes falsos denarios minores seu fillerios, quorum admixtione vera moneta camare nostre regie hactenus extitit et nunc est depravata, usque ad festum sancti Jacobi apostoK proxime venturum 1 prorsus abicere, anichilare et abolire teneantur, nullatenus de cetero eosdem apud se detinere presumendo. Volentes et eodem edicto committentes, ut infra ipsum terminum iudices presidentes et rectores curie a , nundinarum et fororum omnes falsos obulos seu fillerios necnon officiales nostri regales ad id deputandi in locis et foris suarum iurisdictionum diligenter requiri ac inventos incidi et destrui facere te[neantur] sicque incisos et destructos eis, apud quos inventi fuerint, nec hoc cupiditati imputetur, restitui faciant et resignari. Lapso autem huiusmodi termino festi sancti Jacobi apostoli, 1 si quis cum moneta omnino falsa segregata videlicet a moneta vera camare nostre regalis ad numerum adminus duodecim denariorum se extendentem fuerit deprehensus, talis pena delatoris false monete puniatur. Quicumque vero falsam monetam intermixtam bone monete camare regie usque ad decimum, puta inter centum fillerios decem falsos aut in centum florenis verorum denariorum decem florenos falsorum, deferre comperti fuerint, tales in personis detineri ac pena falsificantium monetam puniri debeant prenotata. Denarii vero falsi sie inventi modo premisso aboleantur. Moneta autem falsa infra pretaxatum numerum, ratione cuius scilicet delator persone aut rerum subire non merebatur penam, similiter ab eisdem iudicibus et presidentibus nundinarum, fororum et civitatum ac officialibus nostris requiratur, incidatur et aboleatur. III. Statuimus insuper et sanximus, quod quicumque homines regnicole vel forenses - cuiuscumque status et conditionis existant - in tantam malitiam suam temeritatem extenderint, quod predictam monetam nostram novam argenteam vel aliam quamlibet contra veteres et varias nostre maiestatis ac dictorum prelatorum et baronum nostrorum ordinationes et inhibitiones rädere vel quomodoII. a Rede: civitatum //. 1 25. Juli 1427.