Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
tertio vero vei pluries personaliter detineatur et pena condigna, sicut cum camerario ipso concordare poterit, puniatur. Emptor sal amittat et insuper pretium, quod pro sale dederat, camerario regio secundario persolvat. IX. Item, quod de sale regio tamdiu, quousque ducitur sub nomine regio, nullus audeat exigere tributum in terra aut in aqua, nisi qui possent probare se in hoc ius habere speciale. Similiter fiat de sale dato exercituantibus, donec eorum nominibus ducitur et venditur. Postquam autem huiusmodi sal sive de camera regia, sive ab exercituantibus ad mercaturam devenerit, mercatores ipsi videntur teneri ad tributum. Quicunque autem tributariorum de huiusmodi sale regio vel exercituantium tributum exegerit, et camerarius regius dominó illius tributarii intimaverit, teneatur idem dominus dictum tributarium assignare dicto camerario ad satisfactionem ipsi camerario iuxta eius voluntatem adstringendum presentium litterarum nostrarum privilegialium testimonio mediante. 1 Datum Brassouie, feria secunda proxima post dominicam Reminiscere, anno domini miliesimo quadringentesimo vigesimo septimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XL°, Romanorum XVH° et Bohemie septimo. IX. 1 S. das Verbot der Einfuhr des ausländischen Salzes in G.A. XX vom 15. April 1405 und im G.A. VIII vom 24. Mai 1405.