Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
V. Item quicunque fidelium nostrorum aliquas possessiones nostrorum infidelium a culmine nostro modo qualicumque obtinuerit vel impetraverit, se ipsumque in dominium huiusmodi possessionum per nos sibi donatarum tepiditate aut aliqua alia inertia ductus infra tempus legittimum, utputa infra anni revolutionem per nostrum et capituli aut conventus homines, prout moris est, statui non fecerit a , talis a vigores litterarum suarum donationalium perdiderit b , ipseque possessiones rursus ad manus nostras regias sunt devolvende eo facto, 1 aut hiis -egnicolis nostris, quibus capitibus et possessionibus gratiam fecissemus, in eo casu debent esse utique restituende. Illorum autem infidelium possessiones, quorum solum capitibus et non possessionibus gratiam fecisse perhibemur, nobis remaneant, aut c si cuicunque ipsas maluerimus donare, id in nostra constat et constare poterit voluntate. Qui vero modo et consuetudine observatis se vigore donationis nostre regie in dominium possessionum sibi datarum infra tempus legittimum per nostrum et capituli aut conventus homines introduci ac per ipsos homines f assionem debitam coram dicto capitulo aut conventu d , prout moris est, fieri procuravit, occurrentibusque interim et imminentibus sibi aliquibus impedimentis aut obstaculis eorundem capituli et conventus, vel ipsi capitulum et conventus ipsas litteras statutorias ob contradictionem, inhibitionem aut aliam potentiariam resistentiam aut amore seu formidine dictorum nostrorum infidelium vel fratrum eorundem, aut aliis causis ex premissis extradare et emanari facere recusassent, tunc ex eo non debet perdere vigores littere sue donationalis, dummodo de re legittime doceat et super hiis perhibeat testimonium veritatis. VI. Preterea quicumque fidelium nostrorum in dominium possessionum ob notam infidelitatis alicuius per nos sibi donatarum infra anni revolutionem aut hucusque ob metum et potentiam sui adversarii vel de nostra commissione seu mandato aut prorogatione se statui facere nequivisset et in a dominium earundem legittime introire, et id rite et legittime cum sufficienti testimonio posset b comprobare, similiter nolumus, ut ex eo perdat vigores suarum litterarum donationalium. VII. Volumus etiam et presentis scripti nostri patrocinio stabilimus, ut hii omnes et singuli nostri fideles, qui de possessionibus eorum per nostram maiestatem eis pretextu aliquorum infidelitatis donatis vigore gratie nostre per nos ipsis infidelibus facte aut per ipsos infideles aut alios quoscunque potentialiter exclusi essent, vel qui, ut premisimus, ob metum dictorum adversariorum eorum hucusque dictas possessiones intrare nequivissent, rursus in dominium plenum earundem per comites parochiales illorum comitatuum, in quibus ipse possessiones existunt, modis omnibus restituantur et introducantur. V. a " 8 Litt, fecit, tales b Litt, perdiderunt c Litt. om. d Litt, conventui VI. 8 Litt. om. b Litt, possent V. 1 Sigismund wandte diesen G. A. bereits am Tage vor der Ausstellung des Dekrets an: Zs.O. II. 3553. Ein ähnlicher Fall ist erwähnt im J. 1409: ebenda 6343.