Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

XI. Postremo donationes universas per nostram maiestatem de possessionibus, castris, oppidis et districtibus dictorum prelatorum, baronum, nobilium, militum, clientum et ad eos pertinentium prescriptorum a quibusvis durante presenti gwerra b hactenus c factas simulcum omnibus litteris exinde secutis et confectis ir­ritantes atque annullantes a d prioribus possessoribus eorundem censemus eo iure, quomodo antea possiderunt 6 , eas teneri atque etiam gubernari. 1 Spondentes at­que promittentes omnia premissa et singula eorum eis et quibuslibet ipsorum et ad ipsos pertinentibus heredibusque eorum pure et sincere sine omni dolo et fraude aliquali bona fide,et inviolabili mediante firmiter observari. Ita videlicet, ut ubi aliquis eorum de premissis aut aliquo eorum quovis modo resiliendo contra nostram maiestatem rebellisare niteretur atque vellet, tunc nos talem cum prelatis et baronibus nostris, qui tunc temporis de consilio nostro fuerint, simul et con­iunctim, non autem divisim, agnitis suis demeritis, prout qualitas excessus exiget, iuxta regni nostri antiquam consuetudinem punire valeamus. Datum Bude, feria secunda proxima post festum beati Francisci confessoris, anno domini millesimo quadringentesimo tertio. XL 8 B presdecorum b B guerra c B actenus e B possedennt XI. 1 Das am 15. Juni 1404 an die Richter des Landes und den Gespan des Komitats Pozsega ge­richtete, die Rückgabe der Güter wünschende Mandat Sigismunds mag darauf verweisen: ... Et aliud contra presentem nostram gratiosam annuentiam, sicuti nostri regii edicti et decreti prevaricatores ef­fici formidatis, facere non ausuri in premissis. Dl. 87713, Regest Zs. O. II. 3259. 12* 179

Next

/
Thumbnails
Contents