Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
XXV. 1 Item preter hos quatuor jobagiones, [scilicet] palatinum, banum et curiales comites regis et regine, duas dignitates nullus teneat. XXVI. 1 Item si prelati vel aliqui viri ecclesiastici contra nobiles regni nostri in aliqua causa [in presentia alicuius iudicis regni nostri] processerint et litem habuerint, tunc pro causa, pro qua agitur, lite pendente inter[dict]um in eos inponere vel contra ipsos sententiam excommunicationis non possint promulgare, [sicut hac]tenus usi sunt et consueti, absque scitu et notitia regié maiestatis. Et si iidem viri ecclesiastici seu [prelati tramite iuris observato in] alicuius iudicis presentia de iure convicti fuerint, tunc 8 in eiusdem gravaminis 8 penam, qua eorum adversarips b intendebant onerare seu agravare, incidant eo facto. XXVII. 1 Nec pro funere hominum [per aliquem] vel aliquos interemptorum archidiaconi mala consuetudine, sicut usi sunt, unam marcam exigere [valeant atque possint] XXVIII. 1 [Minuti etiam conventus] ab emanatione litterarum suarum super perpetuatione possessionum conficiendarum 8 cessent et eorum sigilla omni careant firmitate. XXIX. 1 Lucrum vero camere, prout tempore incliti principis domini [Karoli] olim regis Hungarie, predecessoris nostri pie memorie, de quolibet integro fundo curie tres g[rossi solvebantur, sic et nunc cum tribus gr]ossis in nostra cameracudendis, quo rum grossorum unus sex denarios camere nostre in valore 3 et quantitate sex latorum Vienensium valeat b , et ipsorum grossorum qua[tuordecim] unum fertonem faciant, persolvatur. Superfluos autem denarios, videlicet dicarum redemptionem et vic[tualia recipére non valeant. XXX. 1 Villicos et servienjtes in propriis ipsorum possessionibus commorantes ac servos a ipsius lucri camere dicatores dicare et super ipsos lucrum camere exigere non possint, et generaliter dicendo [nihil plu]s quam tres grossos de uno fundo recipére valeant et extorquere. XXXI. 1 Preterea ab omnibus jobfagionibus nostris aratoribus et vineas haben]tibus in quibuslibet villis liberis ac etiam vduarnicalibus quocunque nomine vocitatis ac 8 reginalibus constitutis, exceptis civitatibus muratis, nonam part[em omnium fru]gum suarum et vinorum ipsorum exigi faciemus et domina regina exigi faciet; ac predicti baro[nes et nobiles similiter ab omnibus ara]toribus jobagionibus et vineas habentibus, in quibuslibet possessionibus ipsorum extstentibus nonam partém omnium frugum suarum et vinorum ipsorum eorum usibus exigant et [recipiant.] Prelati quoque et viri ecclesiastici jobagiones habentes primo decimas et posthec similiter nonam partém omnium [frugum suarum et vinorum ipsorum] excipiant. Et si qui in exactione prenotata secus fecerint, nos in talium rebellium et presentem nostram statutionem alternantium possessionibus pro usu nostro ipsam no[nam partém i]psorum frugum et vinorum exigi faciemus sine diminutione et relaxatione aliquali. XXVI. 8-8 Litt, cum eisdem gravaminibus b Litt, adversaryos XXVIII. 8 Litt, confidentiarum XXIX. 8 Litt, vallore b Litt, valeant XXX. 8 Litt, servo XXXI. 8 Litt, om., sed decr. a. 1351 habet XXV. 1 Identisch mit G.A. XXX d.J. 1222. XXVI. 1 Identisch mit G.A. I d.J. 1351. XXVII. 1 Identisch mit G.A. II d.J. 1351. XXVIII. 1 Identisch mit G.A. III d.J. 1351. XXIX. 1 Identisch mit G.A. IV d.J. 1351. XXX. 1 Mit einer kleinen Präzisierung identisch mit G.A. Vd.J. 1351. XXXI. 1 Identisch mit G.A. VI d.J. 1351, dessen Schlußworte doch an das Ende des folgenden G.A. gelangten.