Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

Tholnensi et Zaladiensi eidem magistro Nicoiao dicto de Zathmar pro tribus mi­libus et trecentis marcis, partim in florenis seu aureis denariis camere nostre Bude cusis et cudendis, partim vero in grossis novis camere nostre anno in presenti fa­bricandis, nobis in terminis infrascriptis persolvendis anno domini M° CCC mo XL mo quinto a data presentium per anni circulum simul cum decimis archiepis­copalibus locavimus procurandum isto modo. I. Quod idem comes camerarum nostrarum, prout alii comites camerarum no­strarum, faciet fabricari denarios integros vere combustionis tertie in forma, combustione et valitudine ac pondere denariorum anni preteriti Bude, per magi­strum Lorandum, 1 civem iuratum de eadem, tunc comitem camerarum nostrarum per totum regnum nostrum, nunc vero comitem camerarum nostrarum Budensis et Strigoniensis cusorum in solitis et consuetis locis camerarum suarum innovando et ampliando eosdem in toto regno nostro perpetuo et uniformiter discurrendos a ; ex quibus octo pense cum dimidia unam marcam ponderabunt in statera, et octo pense ac sedecim denarii ex eisdem pro una marca fini argenti current in monta­nis; 2 in aliis vero partibus regni totidem current pro marca mercimoniali; item sex pro uno grosso novo et sex ex eisdem pro septem Wyenensibus in omnibus locis et foris publicis, preterquam in solutione lucri camere, in qua octo Wyenenses pro sex novis denariis 3 integris camere nostre solventur, ut inferius patebit. Item oc­tuaginta quatuor pro uno floreno ex eisdem cambientur, 4 pro aliis autem monetis antiquis, cuiuscunque forme sint, cambiuntur in statera recuperata combustione, libertate camere requirente. II. Preterea idem coines camerarum nostrarum pro utiliori comodo status re­gni faciet fabricari dimidios denarios 1 eiusdem combustionis, ex quibus duo pro uno integro denario in toto regno nostro current modo superius ordinato. Ut au­tem dicti denarii nostri novi ampliandi per totum regnum nostrum, postpositis omnibus aliis antiquis monetis, potenter discurrant a , statuimus, ut per comites camere nostre vel suos officiales in foris et locis publicis coram hominibus domi­norum archiepiscopi Strigoniensis et magistri tauarnicorum nostrorum ac testi­monio alicuius capituli in officio camere in testimonium destinatis, iidem nostri denarii ad cambiendum exponantur, ut unusquisque forum facere debeat cum eisdem. Si qui autem mercatorum vel quorumlibet hominum forum facientium preter comites camerarum nostrarum et suos officiales antiquos denarios camb­serint vel cum eisdem forum fecerint, pena b perditionis bonorum suorum vendi­tioni et emptioni appositorum puniantur. III. 1 Item pro ampliatione et perpetuatione dictorum denariorum camere no­stre committimus 8 , ut in quolibet comitatu usque ad suos terminos de singulis portis, per quas currus cum feno et frugibus honeratus intrare consuevit, licet sub ipsa porta plures I. a Litt, discurendos II. a Litt, discurant b Litt, pene III. a Litt, comittimus /. 1 Magister Lóránd, Geschworener von Buda, Münzkammergraf von Buda-Esztergom in den J. 1337, 1339 und 1345, allgemeiner Kammergraf von Ungarn im J. 1344. 2 Vgl. G.A. I des Dekrets vom 2. Febr. 1342. 3 Vgl. G.A. III des Dekrets vom 2. Febr. 1342. 4 1342 war 1 Gulden 90 Denare wert. S. G. A. X des Dekrets vom 2. Febr. 1342. II. 1 Vgl. G.A. I des Dekrets vom 29. März 1338. III. 1 Hier werden G.A. XV und XVI des Dekrets vom 2. Febr. 1342 teilweise wiederholt.

Next

/
Thumbnails
Contents