Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)
1288. (szept. 3. előtt.) regiam accedens presentiam a nobis petiit diligenter, ut prefatam terram Pokay eidem de benignitate regia dare et conferre dignaremur, ita videlicet, ut pro eadem terra annuatim nobis dimidiam marcam auri assumpsit et obligavit se soluturum. Nos vero tum pro servitiis et fidelitatibus dicti Marcelli, tum etiam pro eo, quod ipsa dimidia marca auri nobis annuatim persolvatur ab eodem, memoratam terram cum omnibus utilitatibus suis et in eisdem metis et terminis, in quibus per priores possessores suos predicta terra limitata fuerat et possessa, sepedicto Marcello et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus in eadem libertate, sicut prediximus, dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo possidendam. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli novi, quod pro bono et perpetuo statu regni nostri de prelatorum et baronum nostrorum consilio fecimus innovari, munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris Th(ome) episcopi Vaciensis, aule nostre cancellarii dilecti et fidelis nostri anno domini M° CC° LXXX 0 octavo, regni autem nostri anno sextodecimo. 3497. — C . . .-i Rudolf mesternek adományozza az — előzőleg nővérének: Erzsébetnek adott — Buda mellett fekvő Saalmar nevű falut az utód nélkül elhalt Arnoldus és Sebus részeivel együtt. Eredetije a Vattay családnál volt Pomázon. Kivonat: Bártfai Szabó: Pest m. 23. Az oklevél szövege Mályusz Elemér 1917. évi Fejérpataky Lászlóval összeolvasott másolata alapján: (L)adizlaus dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. (R)egalis culminis mansuetudo remediis et utilitatibus invigilat subiectorum, et dum eis prospicitur, dum dignis premiis adiunguntur, ex ipsorum opulentia regis glória cresscit iugiter et augetur. (P)roinde ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam volumus pervenire, quod magister Rodolphus de C[zompo in eo] 1 ad nostram accedens presentiam a nostra maiestate diligenter postulavit, ut inspectis servitiorum suorum meritis villám seu possessionem Saalmar vocatam prope Budám existentem, quam non ecclesie, sed sorori nostre contuleramus ad utendum, sibi de benignitate regia conferre dignaremur. Nos vero servitiorum ipsius magistri Rodolphi merita, que a primevis sue pueritie temporibus dominó Stephano regi patri nostro karissimo felicis recordationis fideliter adherens ipsum ubique fideli studio consecutus retrorsum non abiit, nec se devium fecit, sed sepius eidem alacer fidelitatis examine multipharie complacere, et cum idem páter noster karissimus cum serenissimo rege Bela Hungarie, patre suo, avo nostro pie recordationis continua guerrarum discrimina devenisset (1) et in castrum Feketeholm tanquam profugus se ante ipsum recepisset, idem magister Rodolphus in aciem infidelium vibrata asta tanquam leo fortis irruit, ubi pro fidelitate corone debita vulnera multa excepit letalia ante oculos sue maiestatis. Tandem eodem karissimo patre nostro ad dominum feliciter transmigrato, dum regni gubernacula deo propicio sumus adepti, prefatus magister Rodolphus varios virtutum módos cupiens virtutibus adaugere, semper exercere, et per que (1) regius noster animus mitissime conquievit, et specialiter in conflictu, quem habebamus contra regem Boemorum, ubi viriliter dimicando in faciem suam in parte sinistra grandé vulnus excepit, cuius cicatrix protestatur, quamdiu vita comite perfruetur, coram oculis nostre maiestatis. Preterea in conflictu, quem habebamus contra infideles Comanos, operám fidelitatis impendit, ubi tria vulnera recepit cum sagittis. Et cum idem magister Rodolphus pro huiusmodi servitiis suis tam obsequiosissime inpensis sit gratiosius remunerandus, licet id, quod ad presens agimus, respectu horum, que in futurum agere cupimus, modicum et exile videatur, tamen in aliqualis recompensationis meritum dictam villám seu possessionem Saalmar vocatam cum portionibus Arnoldi et Sebus sine herede decedentium cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis universis sub eisdem metis et terminis, quibus per eandem dominam Elysabet sororem nostram karissimam possessa extitit et optenta, eidem magistro Rodolpho fideli servienti nostro C 1 et per eum suis here1 Rodolphus de C még egykorú írással van írva, de utána rasura nyomai láthatók s későbbi, az eredetit utánzó írással zompo in eo szavak láthatók. Az oklevél második felében szintén előfordul a név, de itt meg ki van egészen vakarva, a hártya el is szakadt.