Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)

25 Borsa: Az Árpád-házi kir. oki. 11/2—3. 1287. szept. 29. Az oklevél szövege: Nos Ladislaus dei gratia rex Hungarie memorie commendamus significantes universis, quibus expedit presentium per tenorem, quod magister Cosmas filius comitis Cosme de genere Gutkeled ad nostram accedens presentiam quasdam terras agasonum nostrorum, ducatus ac alias nostro col­lationi pertinentes in territorio ville Kyngus existentes ac terram reginalem in eisdem mixtim adiacen­tem a nobis petivit sibi dari. Verum quia nobis de qualitate et quantitate dictarum terrarum nobis veritas non constabat, fidelibus nostris capitulo Wesprimiensi nostris dedimus litteris in mandatis, ut hominem suum mitterent fidelem pro testimonio, coram quo comes Chepanus de Bukensumloa homo noster sciret et inquireret de ipsis terris veritatem et si eas nostre collationi pertinentes inveni­ret, extunc reambularet easdem presentibus commetaneis et vicinis et statueret magistro Cosme, si non fieret contradictum, contradictores vero, si qui fierent, ad nostram citaret presentiam ad ter­minum competentem. Quod quidem capitulum demum nobis rescripsit, quod hominem suum misis­sent pro testimonio fidedignum cum comite Chepano antedicto ad premissa exequenda, qui ad eos reversi retulissent, quod easdem terras agasonum nostrorum, ducatus et reginalem ac alias nostre collationi pertinentes, in Kyngus existentes exceptis terris Albensis et Wesprimiensis capitulorum reambulassent presentibus commetaneis et vicinis et statuissent ipsi magistro Cosme nullo penitus contradictore existente. Nos itaque consideratis fidelitatibus et servitiorum meritis eiusdem magistri Cosme nobis inpensis, que per singula longum essent (!) enarrare, specialiora presentibus duximus annotanda, videlicet cum castrum nostrum Jauriense pro(!) homines regis Boemie fuisset occupatum et nos obsidendum [et oppugn]andum ipsum castrum accessissemus, idem magister Cosmas sub eodem castro vulnus letale excepit, se fortune casib[us exponenjdo. Preterea cum contra eundem regem Boemie collecta multitudine exercitus nostri cum dominó Rodulpho rege Romano­sui cruoris efusione captivavit et nobis duxit cum suo vfexillo? huiusm]odi itaque servitia et fidelitates et alias, quas in diversis regni nostri expeditionibus idem magister C[osmas nobis fideli­ter exhibuit et] devote in memóriám revocantes easdem terras agasonum nostrorum, ducatus et reginalem [ac alias nostre collationi pertinentes in Kyngus] existentes exceptis terris Albensis et fuerant seu possesse, dedimus, contulimus, tradidimus et donavimus iure perpetuo [et irrevocabili­ter possidenjdas, tenendas et habendas. Dátum sub castro Posoniensi, in quindenis sancti regis Ste­phani anno domini M° [CC° octua]gesimo septimo. 3459. H megparancsolja a turóci konventnek, hogy küldje ki megbízottját, s ennek jelenlétében királyi ember iktassa be Lyptov-i Ileres fiait: Miklóst s Marcellt a liptói Hovran birtokába. Átírta: turóci konvent 1287. nov. 8. (Dl. 90.793. Rakovszky lt.) Az oklevél szövege: Ladizlaus dei gratia rex Hungarie fidelibus suis conventui ecclesie de Thurucz salutem et gra­tiam. Dicunt nobis Nicolaus et Marcellus filii Ileres de Lyptov, quod ipsi in domínium térre ac pos­sessionis Hovran vocate in Lyptov existentis legittime vellent introyre, super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, coram quo Bogomerius vei Serephyl filii Vavrin aut Detrych filius Polko de Lyptov aliis absentibus homo noster ad predictam terram Hovran vocatam accedentes et ibidem vicinis suis et commetaneis legitimé convocatis et presentibus predictos Nicolaum et Marcellum in domínium ipsius térre et possessionis Hovran introducat et tandem ipsam terram reambulent per suas veras metas et antiquas ac postea statuant eam eysdem Nicolao et Marcello perpetuo possidendam, si non fuerit contradic­tum, contradictores autem, si qui aparuerint, citet eos contra annotatos Nicolaum et Marcellum in nostram presentiam ad terminum condecentem et postea ipsius introductionis, reambulationis ac statutionis seriem et si necesse fuerit, nomina citatorum et contradictorum ac termino assignato nobis fideliter rescribatis. Dátum in festő beati Michaelis archangeli anno domini M° CC° LXXX 0 septimo.

Next

/
Thumbnails
Contents