Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)
1280. aug. 17. Az oklevél szövege: Ladizlaus dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, [Ra]me, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Licet excellentia regia munifica et largiflua [esse] debeat pro meritis singulorum, tamen illos, quos innata probitas et experta bonitas insignit et excellit, amplioris remunerationis beneficio debet insignire. Proinde ad universorum notitiam tenoré presentium volumus pervenire, quod considerantes servitia Rubini comitis Castriferrei dilecti et fidelis nostri temporibus domini Bele regis avi nostri karissimi cum fervore summe fidelitatis inpensa, post m etiam temporibus domini regis patris nostri recordationis felicissime et nostris grata ipsius obsequia in animum nostrum reducentes et licet propter sui multitudinem ex facili non possent enarrari, tamen quedam ex hiis presentibus ad informationem futurorum duximus inserenda, primum siquidem cum dominus rex Stephanus páter noster karissimus levato suo exercitu contra regem Boemorum, unacum dominó rege Bela avo nostro ad partes fluvii Marua accesserat in congressu ipsius belli idem Rubinus ob fidelitatem corone regié debitam in adversam aciem irruendo celebriter dimicavit, donec tria letalia vulnera subportavit; preterea tempore eiusdem patris nostri cum Solchar et Detricus de Furodberuk Theotonici collecta multitudine suorum conplicum adierant regnum nostrum confinia Castriferrei invadentes, comes Rubinus contra eos procedens ipsos debellando victoriam reportavit et triumphum et ipsum Solchar capitaneum adverse choortis(l) cum quibusdam aliis sociis suis adduxit patri nostro; preterea sub castro Rudygey, ad quod expugnandum Gregorium tunc comitem Ferreicastri dominus rex Stephanus páter noster karissimus miserat, idem Rubinus ex precepto patris nostri in societate comitis Gregorii existens in adversam acyem sub ipso castro lanceando intrepide letalia vulnera reportavit; ceterum in societate eiusdem Gregorii in expugnatione castri Fulustun de hiis, qui ante portás ipsius Fulustun castri ad tenendum ipsum castrum exierant pugnaturi, in ipsos irruendo quosdam ex eis interemit et quosdam adduxit captivatos; item apud pontem Abada in exercitu generáli, quem dominus rex Stephanus páter noster contra regem Boemorum moverat, in quo bello dictus rex Boemorum füge remedio se a facie patris nostri occultavit, in ipso bello idem Rubinus ex multiplicibus suis actibus coram oculis patris nostri multipliciter meruit commendari; item pueritie nostre temporibus, quando Corrardus et Kunchlinus Thetonici (!) ac eorum socii comitatum de Zegerye invaserant, dictus comes Rubinus contra ipsos procedendo ipsos in fugám convertit et ex ipsis plurimis interemptis condignam recepit ultionem; item cum Matheum tunc banum totius Sclauonie, quem subtus castrum Lastruch ad confinia Karintie miseramus, idem comes Rubinus in societate ipsius Mathei bani existens sub ipso castro dimicavit et quamplures ex adversa acye interemit; item in exercitu nostro generáli, quem contra regem Boemye inimicum et persecutorem nostrum habebamus, in quo deo propitio ipso rege Boemorum interempto felicem victoriam sumus consecuti, idem comes Rubinus nullius fortune casus formidans vei eventus pugnavit precellenter ita, quod tredecim barrones regni Boemye in ipso bello captivavit, quos nobis in signum victorie presentavit. Tot igitur et tantis servitiis ipsius comitis Rubini et aliis quamplurimis consideratis, que post adepta gubernacula regni nostri latery nostro aderendo (!) in omnibus expeditionibus regni nostri, videlicet tam bellis intrinsecis et extrinsecis cum fervore summe fidelitatis exhibuit et inpendit, quamquam maioribus et potioribus donationibus dignum esset, quasdam villás vdwornicorum nostrorum Wep et Zeuleus vocatas in comitatu Ferreicastri existentes ipsi comiti Rubino et per eum Fuldrico et Karoló fratribus suis et eorum heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, contulimus et donavimus iure perpetuo et inrevocabiliter possidendas. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri [munimin]e roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Achonis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno domini M° ducentesimo octuagesimo, regni autem nostri anno o[ctavo]. 3063. — figyelembe véve azokat a szolgálatokat, amelyeket familiárisa: Mathey comes királyi tárnok előbb V. Istvánnak, majd neki udvari szolgálata, belső és külső háborúk s követségek során tett, a comest, testvérét: Zumbot-otj valamint Tymar falubeli rokonait: Bene fiait: Farkast és Botsz-t, Gergely fiait: Gyroult-ot és Ágostont s Helys-t és Kemyn-t, valamint utódjaikat Tymar falubeli földjükkel együtt kiveszi a tárnoki szolgálatból s a király zászlaja alatt harcoló nemesek közé emeli őket. — D. p. m. discr. viri mag. Bartholomei au. n.