Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

ALFÖLD

sicuti fieri deberet, colere. Nam nihil ipsis solvitur vineaeque ita magis magis­que desolantur. Kinis 48 integra Possessio ista olim pertinuit ad fratres heremitas in monasterio Sanc­tae Catharinae prope Geoncz 49 degentes, occupata fuit ad arcem. Tokay per Franciscum Nemethy. Distat ab arce duobus milliaribus eis Tibiscum. Iudex Matthaeus Fayttias | Andreas Danchy | Matthaeus Danchy | Andreas Kaba | Sebastianus Kisz | Lucas Santa | Matthaeus Nagyhazy | Benedictus Toth | Stephanus Kwtassy | Stephanus Nagy | Ladislaus Cher­geő I Petrus Zaka [ Blasius Zygedy | Andreas Gönder j Iacobus Terek | Demetrius Toth | Clemens Doby | Paulus Olah | Andreas Disnos. Isti prius Turcis tributarii fuerunt, nunc vero minis compulsi per dominum capita­neum Tokayensem coacti sunt deserere pensionem Turcicam 50 atque ideo conqueruntur se non posse ulterius ibi permanere prae metu Turcico. Census. Tempore Francisci Nemethy solverunt censum Sancti Mar­tini f. 16. Tempore provisoris Zykzay ab anno 1570. nihil pro censu sol­verunt, iuramento enim asseverarunt se nunquam censum solvisse prae­ter 60 d. heremitis. Franciscus Nemethy violenter quoque ab eis 16 f. exe­gisset, neque tempore heremitarum plus solverunt, quam d. 60 in toto. Terra enim eorum sterilis est valde et Tybisci inundatio omnia eorum sata deperdit. Proventus. Nonam dare tenentur de frugibus ad Tokay, decimas Agriam episcopo. De porcis nullám decimam dare tenentur. Est. ibi rivus ex Tybisco effluens ad longitudinem unius iugeri terrae. Quando Tybiscus exundat, orificium rivi clauditur, ita fit piscatio, ex qua duae partes piscatoribus cedunt, tertia ad arcem administratur. Est eadem ratio alterius rivi Zelep vocati, qui tendit ad morothwa possessionis Dob. Eadem est ratio lampretarum sive chykonum. Datur enim ad arcem om­nium piscium tertia pars. Olim piscationis tertia pars fecit summam 20, 30 et 32 f., verum iam a certis annis nullám fuisse copiam piscium affirmant, unde aliquam summulam pecuniae corradere et administrare ad arcem po­tuissent. Munera. Munera dare non tenentur, quotiescunque tamen ingrediuntur, 51 afferunt secundum facultatem et praesertim ad festa Paschatis, Pentecostés et Nativitatis Christi. . Foeneta habent copiosa, ad arcem falcant et cumulant singulis annis orgias foeni 20 vel 25, plus minusve. Tenentur etiam falcare in foenetis Zada aliquando ad orgias 10, plus minusve. Terras arabiles paucas et ste­riles. 52 Birsagia. Birsagium seu mulcta sanguinis solvitur, prout in aliis pagis et aliae muletae quoque similiter. 48 Kenéz. 49 A gönci pálosok Szent Katalin-monostora. 50 A török adó (amelynek kifizetését a tokaji kapitány megtiltotta). 51 Ti. a várba, az udvarbíróhoz. 52 Ti. habent.

Next

/
Thumbnails
Contents