Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

ALFÖLD

ara runt una cum auxilio possessionum Dob, Taryan, Hernadnemethy et Bezegh, verum a tempore occupationis arcis ad rationem caesareae maie­statis intermissa fuisset, illinc agricultura omnis translata ad Zada, quo et Hernadnemethy et alii pagi ad agriculturam servierunt. Postea tempore provisoratus Ioannis Paczoth fuit eis concessum,ut coloni terras illas dominii colerent et ad arcem duodecimam solverent de eorum segetibus, de qui­bus decimam Agriam non dederunt. Anno tamen praeterito 1576. coacti sunt decimam solvere Agriam de iis quoque. Habet molendinum illic in fluvio Hernad trium rotarum, quod pertinet ad arcem Tokay, ubi a molitoribus accipitur decima pars, ex qua datur molendinatori tertia pars. Reliquat 1 duae partes administrantur ad rationem caesareae maiestatis. Hoc molen­dinum dedit olim magnas utilitates, verum ab eo tempore, quo illic moli­tur triticum caesaris in usus militum Germanorum, minores habet utilitates. Muneralia. Munera dare tenentur per annum ordinarie ter, in festo Paschatis, Pentecostés et Nativitatis Domini pro eorum facúltate. Mulcta. Birsagium effusionis sanguinis est unus f., ostensio vibicis similiter unus f. Querela si facta fuit officiali, exiguntur d. 40, si vero iudici, d. 4. De aduiteris exigitur f. unus. Servitia. Servitia tenentur praestare omnis generis, arare autumno et vere, metere, comportare, triturare, item falcare, et alia servitia ad arcem praestant. Educillatio. Vina educillare tenentur pro volúntate provisoris. Zada portio Iudex Gregorius Nagh | Lucas Marton | Franciscus Horgaz | Matthaeus Kotro ] Relicta Pauli Jwhaz ¡ Georgius Fekete libertinus j Benedictus Fakzo | Benedictus Kantor | Relicta Matthaei Wass. Census. Censum Sancti Martini solvunt per annum f. unum. Proventus. De tritico, hordeo et avena dant duodecimam ad Tokay, decimam episcopo Agríense de frugibus, apibus et agnis. De porcis dant annuatim decimas ad Tokay. Redemptio porcorum fit per d. 5. Anno elapso 1576. in decimam provenerunt porci tres. Foeneta habent in copia, non sal­tern pro suis usibus, sed etiam pro domino terrestri, tantum, quantum ipse voluerit et mandaverit. Habetur hic allodium caesaris propter copiam terrarum arabilium et pratorum pascuorumque amplitudinem et fluvii Takta ad alenda omnia animalia in loco peroptimo, in quo possessiones cistybiscanae tenentur arare, seminare et omnes labores praestare. Feruntur olim ex allodiatura tem­pore Gasparis Seredy provenisse gelimae 250 et 300 tritici et hordei. Nunc quoque copiosissima seminatura fieri posset, circiter duo vel tria ac quat­tuor milia cubulorum. Armenta bourn in bona copia. Oves ad 2000 vel 3000. Item porcos aliquot centum, cum habeant locum commodum in pratis circa Tybiscum, intertenere in allodio possent. Allodiatura hoc tempore est satis exigua, repertae sunt pro nunc oves 196, pecora maiora una cum vitulis annualibus 86, vituli anni praesentis 26. Est hic vorago piscosa. Piscium pars ad Tokay datur, altera nobilibus de Monak, tertia piscatoribus cedit. Cum est piscium copia, potest una pars piscium per annum vendi f. 20, 30, 40 et 60.

Next

/
Thumbnails
Contents