Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Examina apum infra nonarium numerum redimuntur binis denariis. De terris arabilibus et foenetis fundorum desertorum integrorum dant d. 25, mediorum vero d. 12 1 / 2 . Pro porcis decimalibus coloni integrarum sessionum dant d. 48, mediarum vero sessionum coloni d. 24. Muneralia. Hi cum sint municipes 78 cum accolis possessionum Paskahaza, Thaplocza, Rososnya, Gachalk et Pelsewcz Ardo, dant una in ferüs Paschatis bovem unum, ut saepissime annotatum est, alias nulla de iure tenentur dare muñera. Hi omnes pariter conqueruntur de intolerabilibus servitiorum generibus et gravissima exactione Turcica, quibus ferendis et tolerandis insufficientes se fatentur ac nisi aliqua servitiorum mitigatio accédât, minime posse perma­nere, at ea concessa fatentur se et libenter servituros ac numero quoque colo­norum multiplicandos iri. Arnoth Martinus Thot iudex anni praeteriti iuratus examinatus fassus est totalem hanc possessionem prae metu et formidine Turcarum pene esse deso­latam ac in ea nonnisi quattuor colonos residere, eo quod hactenus deditionem faceré Turcis recusaverint. Distat hic pagus a Zendrew milliaribus tribus. Fatetur praeterea medietatem huius possessionis fuisse hereditariam ad arcem Zendrew, meditetatem vero Nicolai condam Derencheny, sed temporum successu hanc quoque medietatem violenta occupatione applicatam ad ean­dem arcem Zenderew fuisse. Nomina colonorum tertiariae sessionis. Martinus Thot 3 / 3 | Petrus Kardos 3 / 3 . 79 Quartariae sessionis. Ladislaus Ohonka | Benedictus Fyathal. Iudex Ioannes Zerke integrae sessionis. Census Ordinarius. In feriis Divi Michaelis mediae sessionis coloni dant d. 50, tertiariae sessionis d. SS 1 /^, quartariae sessionis d.25. 1. Hi Martinus Thot et Petrus Kardos possident tres partes unius integrae sessionis ac ideo quilibet istorum duorum dat septuaginta quinque d. 2. Ex frumento, hordeo, avena, spelta, examinibus apum, fetibus agnorum dant nonas, redemptio apum et agnorum infra nonarium numerum facit binosd. 3. Pro decimis por­corum dant d. 120. 4. Muñera pro arbitrio ipsorum offerunt, cum aliqua adacti necessitate dominum aut provisorem adeunt. Propria domini. Est hic terra arabilis propria domini sub una tantum calcatura, quae capere potest cubulos frumenti 250, quae nunc inculta iacet. Allodiatura posset hic exerceri ob terrae fertilitatem et pascuorum habundan­tiam. 80 Mulcta exigitur ab his, prout in Wamos. Servitus. Serviunt, quod ad araturam attinet, in territorio possessionis Wamos atque ibidem metunt, convehunt in acervum, triturant et alia serviti­orum genera usibus humanis idónea praestant. 78 A „municipes" szó értelme itt : közös igazgatás alá tartozik. — Pelsöcardó neve ebben a felsorolásban felesleges. 79 Az alábbiakból kiderül, hogy Thotnak és Kardosnak nem 3/3 — 3/3, hanem 3/4 — 3/4 telke volt. Eszerint a „tertiariae sessionis" megjelölés sem helyes.—-Valami­vel alább utólagos bejegyzés : Iudex Ioannes Her ke integrae sessionis. 80 Helyesen : „abundantiam".

Next

/
Thumbnails
Contents