Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
nisi aliqua servitiorum mitigatio accédât. 2. Conqueruntur, quod egregius Franciscus Vrsinus ademerit ipsis occupando viginti media vasa vini, in quorum pretium debet f. 51 d. 63. 3. Conqueruntur praeterea contra modernum provisorem egregium Wolffgangum Ferber, quod pro ablatis sex vasis vinorum (vindemia proxime praeterita ) nihil sol vérit. Kwrytthyan Haec possessio occupatitia est per Georgium Bebek a fratribus heremitis in coenobio Gombazewg agentibus, 64 quae distat a Zendrew uno muhari, suntque tributarii Turcis Fylekiensibus, quibus in taxám numerant f. 44 1 / 2 » mellis pintas 3, butyri similiter tres. Hi cum sint iam aliquoties depopulati et ipsorum domus quater fuerint combustae, relicto pago aufugerant, sed nunc pauci quidam eorum sunt re versi. Nomina colonorum. Valentinus Hannez | Petrus Hannez | Iacobus Molnár | Gregorius Bartha. His, ut eo libentius revertantur, concessa est libertas sex annorum 65 per Franciscum Vrsinum. Census Ordinarius. Singuli coloni integrae sessionis numeraverunt singillatim viginti octo d., quam summulam solverunt quattuor vicibus anni. Proventus. 1. Est hic Promontorium et terra arabilis, de quorum proventibus dant nonas, unde provenisse dicuntur vini vasa sex, gelimae frugum 32. 2. Ex fetibus agnorum similiter et apum examinibus dant nonas. 3. Est hic terra arabilis fecunda, sed ob colonorum fugam iacet inculta. 4. Est et silva usibus necessaria. De muneralibus nihil certi habemus, cum isti subditi heremitarum non diu in potestate Georgii Bebek manserint. Propria domini. 1. Est hic vinea quaedam propria domini terrestris, quae a temporibus Georgii Bebek mansit inculta, verum provisore Francisco Vrsino existente alique eius portio coeperat coli, ex qua anno proxime praeterito provenit una tina uvarum. 2. Est praeterea hic terra arabilis propria tribus calcaturis distincta, quae capare potest centum frumenti cubulos. 3. Postremo est foenetum proprium, quod a centum hominibus vix potest defalcan, unde provenire dicuntur centum plaustra foeni. 4. Est hic locus molendini in fluviolo Zwha vocato, sed ab annis iam sedecim deserta iacet. Muleta. Omnes facinorosi muletantur secundum leges oppidi Rwda Banya. Servitus. Coloni integrae sessionis temporibus heremitarum ara verunt dimidium diem, vincas coluerunt uno die, falca verunt uno die, singillatim messuerunt duas capetias coloni integrae sessionis, 66 mediae vero sessionis capetiam unam, omnes inquilini pro pecuniis laboraverunt. Echegh Penitus deserta ob Turcicam tyrannidem et gravissimas exaetiones intolerabiliaque servitiorum genera circa arcem Zendrew. Verum hi quoque, qui iurati et examinati fassi sunt, ex Sayo Kerezthwr sunt revocati. Nicolaus 64 A gombaszögi pálos kolostor remetéi. 65 Ti. hat évi adó- és szolgálatmentesség. 66 „Coloni integrae sessionis" : felesleges ismétlés.