Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

cua ampia, ut pecora omnis generis queant ibi in copia interteneri. Vina hic quoque educillata sunt tribus festivitatibus, Nativitatis Domini, Paschae et Pentecostés, quemadmodum in aliis possessionibus, verumtamen nunc omnia pro arbitrio provisorum fiunt. Muneralia. 1. Ex debito quidem muñera non dederunt, attamen tem­poribus Francisci Bebek coacti sunt in feriis Nativitatis Domini bovem unum dare, alias pro ipsorum arbitrio obtulerunt donaria, capones, gallinas et cetera altilia. 2. Pro arbitrio dominorum dant pisa, lentes et lichmina. Propria domini. 3. Est hic terra arabilis tribus calcaturis distincfa ad curiam nobilitarem nunc desertam, quarum una capit cubulos 100, secunda septuaginta quinque, tertia octoginta, ubi provisor anni proximi praeteriti Franciscus Vrsinus seminari fecit cubulos frumenti 72, modernus autem pro­visor Wolffgangus Ferber hordei simul et avenae cubulos 47 1 / 2 . 4. Haec tota terra culta est et seminata a colonis possessionum Edelyn et Saap gratuita opera. 5. Est hic vinea propria domini terrestris in vineto possessionis Edelyn, quae colitur gratuita opera istorum colonorum. 6. Sunt hic foeneta duo pro­pria domini, quae vix possunt sexaginta hominibus defalcan. Haec defalcantur a colonis possessionum Edelyn et Saap et ab eis in struem et acervum compor­tantur. 57 7. Est hic mola farinaria duarum rotarum, quae in unius anni spatio dat proventum frumentorum cubulos 65, alias plus minus. 8. Est hic etiam telonium, ex cuius proventibus administrari dicuntur per annum f. 20, nonnunquam sedecim, alias plus minus. 9. Ad exercendam allodiaturam inter­tenuit hic Ioannes waywoda duo aratra cum bobus et pretio conductis mer­cenariis. 10. Praeterea habuit hic greges ovium, armenta pecorum, anseres et omnia iumenta, quae ad allodiaturam spectant. Muleta. Qui poena capitali fuerit vitio convictus, stat in gratia domini, officiali vero pendit f. unum. Qui effuderit sanguinem vulnus infligendo, pro querela mulctatur persona nocens f. uno, cuius tertia pars cedit iudici. Servitus. 1. Hi serviunt nunc pro arbitrio provisorum. 2. Ceterum Sep­tem pagi Edelyn, Saap, Kerezthwr, Bessenyew, Wamos, Echeg et Arnoth tenentur ad varias arcis et provisoris necessitates propriis impensis intertenere tres viros, qui temporibus Francisci Bebek vigiles vocati sunt et nocturnis temporibus exeubias egerunt in arce Zendrew. * Querimonia. 1. Tres ipsorum cura provisoris acciti interrogati sunt, quidnam causae sit, cur derelicto pago Edelyn alio migraverint. Uli iure fúran­dó ad fidem Deo debitam responderunt causam discessus ipsorum esse tyran­nidem Turcicam et gravissimas exaetiones, quibus ferendis et supportandis pares et sufficientes esse prae nimia egestate nequeunt, item intolerandos et continuos labores circa allodiaturam et arcem Zendrew, quibus tempore pro­visoratus egregii Francisci Vrsinj praeter modum sollicitati sunt, adeo ut ne victum quidem quaerendi occasio ulla oblata fuerit ipsis. Nam isti fatentur in tota ista possessione Edelyn fuisse ante témpora expugnationis huius arcis aratra centum viginti quinque, quibus et domino terrestri citra molestiam potuerunt circa exercendam allodiaturam aliasque necessitates inservire et sibimet ipsis copiosam annonam ordinäre. Nunc vero vix sex aut Septem aratra cum omnibus iumentis in medio ipsorum ordinari possunt. 2. Fatentur prae­terea se ita posse restitui, si servitia immodica aliqua in parte mitigabuntur et nonae frugum duobus annis ipsis relaxabuntur. 57 „Stru.es" valószínűleg az egybe való összehordásra, „acervus" a kazalba rakásra vonatkozó kifejezés. 30 Urbáriumok

Next

/
Thumbnails
Contents