Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
possessionibus vicinis, Bessenyew, Echegh et Arnod, tanquam in allodio arare, seminare, falcare, demetere, triturare et in acervum comportare de iure tenentur. Unde provenisse dicuntur acervi frugum, hordei et avenae temporibus Francisci Bebek octo, siquidem illis temporibus pacatis coloni istius loci habuerunt, ut ipsimet fatentur, aratra centum, nunc vero ob tyrannidem Turcarum in earn sunt egestatem redacti, ut vix quattuordecim aratra cum omnibus bobus et iumentis queant constituere et ordinäre. 4. In hoc territorio provisor anni proximi praeteriti, Franciscus Vrsinus, seminari fecit autumnalium frugum cubulos 100, modernus vero provisor, Wolffgangus Ferber, vernalium, avenae scilicet et speltarum cubulos 75 ad rationem sacrae caesareae regiaeque maiestatis. 5. Sunt hic duo foeneta, quae centum quinquaginta hominibus vix defalcari possunt, quorum unum vocatur Wr rethe, alterum Ispan rethe, ex quibus aggregari dicuntur orgiae foeni 50, alias plus minus, quae gratuita colonorum opera defalcantur et comportantur. 6. Est hic mola farinaria trium rotarum, quae producere in unius anni spatio dicitur cubulos frugum 70, alias plus minus, siquidem hic extranei ob molarum farinariarum frequentiam non molant exceptis Kerezthwriensiöws. 50 7. Est hic telonium propter pontem ibi in ilumine Sayo extructum, quod producere dicitur in paratis in unius anni spatio f. 50, portiones salis 40, alias plus minus. 8. Hic locus est satis idoneus ad exercendam allodiaturam, nam sunt ampia pascua et prata, ut tarn oves, quam boves, porci, altilia numeróse possunt ali et enutriri. Nam, quemadmodum coloni fatentur, antiquis quoque temporibus Nicolaus Derencheny intertenuit hic aratra quattuor cum bobus et pretio conductos mercenariis, quibus magna cum utilitate exercuerunt allodiaturam. 9. Est hic locus commodus et aptus ad venandum, ubi non licet citra consensum officialium colonis venari. Muleta. Muleta pro effusione sanguinis, homicidio, homagio et qui capitali sententia fuerit convictus, item pro diurna et nocturna captivitate facinorosorum per iudices aut officiales eadem imponitur, quae in oppido Sayo Kerezthwr. Servitus. Serviunt, quemadmodum supra dictum est, aratione, seminatione, trituratione, lignorum comportatione et aliis servitiorum generibus ad arcem Zendrew necessariis, instar aliorum subditorum. Querimonia. Hi conqueruntur se per Turcarum et Tartarorum tyrannidem plane esse desolatos et tamen tarn multa tamque varia servitia ab ipsis per provisores expeti, quanta requirebantur tunc, cum omnia fuerunt pacata ac rysi aliqua concedatur servitiorum remissio, nequáquam posse tantos tamque magnos labores tolerare. Conqueruntur praeterea de Agriensibus, 61 quod per ipsos compellantur decimas frugum in granis Agriam perferre, a quibus Septem milliaribus distant, quod antea nünquam est factum. Conqueruntur contra egregium Franciscum Vrsinum provisorem arcis Zendrew anno praeterito, quod oceupaverit et ademerit istis colonis vina, in quorum pretium obligatur f. 39. Conqueruntur praeterea contra egregium Wolffgangum Ferber modernum arcis Zendrew provisorem pro ademptis quinque mediis vasis vinorum, in quorum pretium nihil solvit. A lap szélén : „Sayo". A kincstár kezelésében álló egri váruradalom.