Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
Census annuus. 1. Hic ab omnibus colonis in Universum iuxta consuetudinem ab antiquo receptam in feriis Divo Michaeli dicatis domino terrestri dantur f. viginti quinque Hungarici. 2. Officiali eius loci in feriis Divi Georgii singuli integrarum sessionum coloni pendunt d. 14 annuatim, mediae sessionis coloni d. 7. 3. Praeterea eidem officiali pendunt decimas ex pullis anserum, duo ova et caseum unum, Hungaricum obolum valentem. Proventus. 4. Est hic terra arabilis satis ampia et spatiosa, unde coloni iuxta usitatum morem ex frumento, hordeo, avena, spelta nonas dant domino terrestri, verum ex falcatura hordei et avenae alteriusque generis sementis nihil pendunt. 34 In nonam autem provenisse dicuntur pacatis temporibus gelimae frugum 150, alias plus minus. 5. Est hic vinetum praestantissimum, ex cuius proventibus nonae dantur domino terrestri. Hinc autem provenire dicuntur vasa vini media quinquaginta (prout anni fertilitas fert et colonorum circa culturam earum industria), nonnunquam triginta duo, alias plus minus iuxta temporis qualitatem. Anno autem 1566. provenisse affirmant vasa vini 72. 6. In nonandis autem frugibus et vino hunc ordinem fuisse servatum affirmant, nempe quod iudices anni illius cibo et potu nonatores sustentarunt, quibus nonae frugum autumnalium et vernalium relaxatae sunt deputaruntque insuper nonatores iudicibus ob insumptas impensas nonas frugum unius coloni. 35 7. Praeterea officialis quoque iuxta morem et consuetudinem receptam nonas frugum unius coloni sibimet ipsi accepisse et retinuisse dicitur. 8. Quod ad nonam vinorum attinet, hunc ordinem servatum fuisse affirmant, quod iudices ad tertium usque diem debuerunt nonatores cibo et potu alere, quibus elapsis oportuit nonatores ex proventibus consuetis se suosque sustentare'. 36 9. Primo, tarn accolae huius oppidi, quam etiam extranei tempore vindemiarum obligantur de iure caponem unum et duos panes dare in eo promontorio vineas habentes. 37 10. Secundo, omnes coloni istius oppidi vineas habentes et propria aratra dant de iure nonatoribus singillatim cubulum avenae 1. Si vero duo coloni habuerint aratrum unum, horum quilibet medium cubulum avenae. 11. Tertio, quilibet colonus dat officiali istius loci cubulum vini 1. Extranei nihil pendunt officiali. 12. Postremo, siqui8 colonorum habuerit cubulos vini centum, de singulis centenis eubulis vinorum pendit d. 6, extranei autem d. 12. Propria domini. 1. Est hic foenetum, quod homines sedecim defalcare possunt, unde provenire dicuntur orgiae foeni 5, alias sex, nonnunquam plus minus. 2. Est hic mola farinaria trium rotarum, unde per integri anni spatium provenire dicuntur octoginta cubuli frumentorum. 3. Ad rationem 38 terrestris educillarunt tribus anni festivitatibus vina, diebus Nativitatis Domini, Paschae et Ioannis Baptistáé, quibus exceptis sibi ipsis educillarunt, at nunc pro arbitrio provisorum educillantur. Muleta. 1. Pro querimonia coram iudice aut iurato cive facta, pro effusione sanguinis aut vibice, etiamsi ante ingressum litis inter se dissidentes 84 A gabonát az általánosan elterjedt, sarlóval való aratás helyett időnként é helyenként „kaszálták", főleg ahol gyöngébb minőségű volt. 36 A bírók a kilencedszedéskor adott ellátás fejében kapták egy jobbágy gabonakilencedét ; ők maguk mentesek voltak a nónától. 38 A bíró csak három napig adott nekik ellátást, azon túl a befolyó földesúri terményjövedelmeket használták fel az élelmezésükre. 37 ,,In eo promontorio vineas habentes" : helyes szórendben az „extranei" szó után kívánkozik. 38 Itt kimaradt : domini.