Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
Censum annuum et tributum una cum nonis frugum, vernalium, agnorum et apum pendunt iuxta morém et consuetudinem praemissorum pagorum. Muneralia. Singuli coloni in feriis Nativitatis Domini dant muñera instar aliorum colonorum. Propria domini. Est hic foenetum proprium caesareae maiestatis, quod vix potest centum hominibus defalcan, ex quo cumulantur foeni orgiae quadraginta, alias plus minus. Habent terram arabilem et silvam glandiferam in copia, unde provenire dicuntur porci decimales ab extrañéis 12, aliquando plus minus, infra denarium numerum redimuntur d. 6. Muleta. Mulctantur pro delictis et omissionibus omnis generis, sicut iam saepedicti coloni pertinentiarum Zenderew. Servitus. Serviunt assidue in cultura vineae sacrae caesareae maiestatis in vineto Zendrewiens¿ existentis, item circa allodium arcis eiusdem in omnibus, quae ad id spectare dinoscuntur, ut aratione, seminatione, foenisecio, frumentorum comportatione, trituratione et id genus aliis, ut lignorum crebra comportatione ad usum et necessitatem domus braxatoriae, pistorum, vigihim et arcis Zenderew. Gravamina. Et isti similiter de immodicis et intolerabilibus servitiorum generibus conqueruntur, quibus nisi aliqua relaxatio concedatur, dicunt se nequáquam posse hic diutius permanere, verum si mitigatio fiat servitiorum, affirmant se etiam numero colonorum posse augeri, non curantes Turcicam barbariem, nam cum sint paucissimi, fatentur se non esse pares tantis tamque magnis laboribus tolerandis. Gahvach Possessio hereditaria arcis Zenderew, quae distat a Zendrew unius quartalis milliaris. Ex quo in his pagis coloni partim ob Turcicam tyrannidem, partim vero ob intolerabilia servitia in maximam egestatem simul et paucitatem sint redacti, nemo colonorum existit, qui sit integrae sessionis. Nomina colonorum mediae sessionis. Dionysius Galwachy iudex, Albertus Bany iuratus examinati ad fidem Deo debitam fassi sunt haec, quae sequuntur, ita se habere. lonnes Danko | Stephanus Kwlchar | Iacobus Fazokas | Benedictus Danko | Albertus Bany. Inquilini domos proprias habentes . Martinus Fazokas | Gregorius Bany | Georgius Olah | Paulus Kerthez | Michael Lenarth | Dionysius Galwachy I Matthaeus Gyergthamas. Domus deserta. Thomae Gyergh. Fundi sunt in Universum 12. Census annuus. 1. Et isti in feriis Michaelis Archangeli, item Georgii Martyris iuxta consuetudinem supra memoratorum pagorum dant censum et tributum, muneralia similiter, item nonas ex omnibus. Servitia cum ceteris exhibent circa allodium, prout nécessitas postulat. 2. Est hic silva glandifera, ex qua dantur decimae ab alienigenis et extrañéis. 3. Pro nona porcorum numeran t domino terrestri f. 4 d. 15. 4. Habent coloni terram arabilem in mediocritate. 5. Pratum et foenetum usibus ipsorum sufficientia, verum tamen conqueruntur anno hoc praesenti se sua iumenta non posse inde enutrire, eo quod milites suos equos eo compulerint saginandi et aestivandi gratia,