Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
Praeter hos sunt in oppido nobiles personae no. 2, Michael Abraham et relicta Georgii condam Csatlós, qui in fundis seu sessionibus colonicalibus resident. Praeterea Balthasar Szőcs, qui similiter in fundo colonicali resideret, interim tamen, nescitur unde motus, superinde regium sibi consensum impetrando semet (et in praeiudicium dominorum terrestrium) statui in eodem fundo fecisset hoc anno. 21 Ad haec habetur una sessio colonicalis inscriptitia, quam possiderent Emericus et Georgius Sramko, in persona nobiles et posterior modernus provisor horum bonorum Muraniensium . Census annuus praemissi oppidi. In paratis dant communiter f. no. 555, pro victualibus f. no. 117 d. 50. Labor. Quoad labores, sunt aequales praecedentibus subditis. A segetibus similiter suis nullum pendunt pro domino terrestri, neque a porcis decimam, nisi in silvas domini terrestris impellerent tales porcos, tunc obligantur dare decimam. Ab agnellis et ovibus, si quas haberent, tenerentur solvere, sicut reliqui proximi praecedentes. Nere etiam obligantur. Educillum hic loci domini terrestris nullum duntaxat praemissi oppidi, neque tenentur quidquam pro domino terrestri educillare. In hoc oppido habetur unum molendinum domini terrestris duarum rotarum, cuius proventus extendit se annuatim ad cubulos Cassom'enses no. 30. Molitor huius loci tenetur duos porcos saginare quotannis et praeterea vel unum vitulum aut vero unum f. obligatur praestare domino terrestri. Penes hoc molendinum habetur etiam certa pistrilla, a qua solvuntur f. no. 2, item alia sutoria itidem pistrilla, a qua sutores solvunt f. 3. In territorio huius oppidi dantur officináé seu molae ferrariae no. 3. Unam possidet Ioannes Petrus in Vizes Réth residens colonus, a qua solvit annuatim f. no. 22, aliam vero Ioannes Benko in oppido Rőcze commorans, a qua similiter solvit domino terrestri f. no. 22. Tertiam porro itidem Ioannes Benko iunior possidens solvit ab eadem f. 28. Silvae glandiferae nullae habentur, praeterquam pro quotidiano usu. In hoc oppido possidetur unus inquilinus Martinus Susman dictus per illustrissimum dominum Stephanum Zichy seniorem a domina comffcissa relicta palatinissa eidem pro successione assignatus. * 21 Ez a nemes a földesúr adománya nélkül és annak iktattatta be magát (statui fecisset) a jobbágytelekbe. sérelmére királyi paranccsal