Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
inhabitantes familiäres, Zomor et Konde | Item est domus pastoralis sive bubulci in fine oppidi. Labores. Siquidem nullás habent ferme pertinentias praeter exiguas terras arabiles et prata superius specif icata et sunt ferme omnes mechanici, 77 alios non soient praestare labores praeter vecturam vini ad oenopolium domini terrestris. Quod vinum seriatim iuxta ordinem domorum educillare soient, eodem tamen pretio, quo vicini nobiles educillant. Possunt educillari intra tres angarias, videlicet a festo Nativitatis usque ad Sancti Michaelis urnae circiter septuaginta quinque, cuius lucrum incertum est. Census. Censum solvunt ab integra sessione in duobus terminis, ad festum Sancti Georgii f. tres, ad Michaelis totidem. Item de desertis terris domino terrestri nona solvitur. Decima hic nulla est, percipit enim in specie dominus archiepiscopus Strigowiensis. Prata autem desertarum sessionum manent inter ipsos colonos ex eo, ne nobiles quo pacto invadant et pro se occupent. Id tamen ita, ut si desertam aliquis subditus insederit, ei remittantur gratis , 78 Telonium. Habetur huius loci telonium, quod exigitur tempore nundinarum, quae fiunt in vigilia Ascensionis Domini, in quo solvitur de quovis pecore venali grossus unus, exceptis nobilibus et exemptis a telonio. Proventus eius extendit se quandoque ad f. viginti quattuor estque Ordinarius teloniator officialis Gelliensis cum iudice hums loci. Item habent isti oppidani vigore privilegiorum alias quoque binas nundinas in festo Sanctae Priscae et Sancti Martini Episcopi, in quibus tamen telonium non exigitur. Macellum. Macellum est quidem, sed pertinet ad communitatem, cui solvuntur ex eodem annuatim f. tres. Iudicatus. Iudicatum habent, sicut Gellienses, videlicet in criminalibus domino terrestri incumbit revisio. In minoribus violentiis ipsimet iudicant. Byrsaghia sunt in Gellye. 79 Silvae. Habent silvam communem in Longh insula, quae divisa est inter ipsas sessiones et dicitur esse deserta. 80 Templum. Templum est in hoc oppido Zerdahel Sancto Georgio sacrum satis amplum, verum tarn intus, quam extra vetustate ruinosum. Indiget tecto, potissimum restauratione fornicis et dealbatione. Nunc opera plebani ex mendicatione in parte instauratur. Habet in cimiterio adiunctam capellam defunctorum. 81 Metae. Oppidi huius metae terminantur cum metis possessionum Sikabanj et ex altera parte cum possessione Vyfalw seu Pokatelek dicta, in longitudinem vero cum Tallos et habent undique erectas metas sine ulla controversia. 77 Az egyes iparágakra a fent felsorolt családnevekből lehet következtetni. 78 A puszta telkekről szóló szöveg nyilvánvalóan arra céloz, hogy amíg a „deserták" közül csak néhányat vettek át a jobbágyak (kilenced ellenében, tartozékaikkal együtt), addig a használatlan puszták rétjeit valamennyi jobbágy között felosztották ; ha azonban valamelyik pusztatelekre új jelentkező akadt, akkor az a ráeső rétet díjtalanul megkapta. 79 Helyesen : „Byrsaghia sunt, sicut in Gellye." 80 Ti. elhanyagolt állapotban van. 81 Halottas kápolna a templom körüli temetőben, a halottak felravatolozására.